Latin
Lines 1.78-1.81
Contemporary, Fides et Ratio 1.78-81
Not analysed yet
Diversa ratione ac diversa quoque aetate homo penitum hoc desiderium exprimere scivit. Litterae, ars musica, pictura, sculptura, architectura aliique fructus eius fecundae mentis instrumenta facta sunt quibus significatur desiderium investigandi. Philosophia hunc motum peculiarem in modum in se collegit et, per sua instrumenta et secundum proprios usus scientificos, enuntiavit hoc universale hominis desiderium.
25. «Omnes homines scire volunt »(23) et huius desiderii obiectum veritas est. Ipsa vita cotidiana ostendit quantum studium inducat unumquemque nostrum ut, praeter ea quae tantum ex auditu percipiuntur, cognoscere valeat quomodo res vere se habeant. Homo solus est in universo visibili qui non solum facultate pollet sciendi, verum novit etiam se scire, atque hac de causa intendit animum authenticae veritati rerum quae illi obversantur. Nemo indifferens manere potest coram suae scientiae veritate. Si quid falsum homo invenit, eo ipso id respuit; si vero veritatem detegere potest, satiatum se sentit. Hanc doctrinam profitetur sanctus Augustinus scribens: «Multos expertus sum, qui vellent fallere, qui autem falli, neminem ». (24) Persona merito dicitur adultam aetatem attigisse tantum cum, pro viribus, vera a falsis diiudicare potest, constituens ita proprium iudicium de authentica rerum veritate. In hoc consistit tot vestigationum causa, praesertim in ambitu scientiarum, quae novissimis saeculis tantos obtinuerunt exitus, ut authenticae progressioni totius humanae societatis faverent.
Non minus ponderis quam theoretica habet investigatio practica: dicimus veritatis investigationem ad bonum implendum intentam. Persona quidem, ethico more se gerens, si secundum liberum et rectum arbitrium operatur, viam beatitudinis ingreditur atque ad perfectionem intendit. Hoc quoque in casu agitur de veritate. Hanc sententiam confirmavimus in Litteris Encyclicis Veritatis splendor :«. . . sine libertate non datur moralitas. . . Si ius datur ut quisque observetur in itinere ad inquirendam veritatem, est tamen antea unicuique perquirendae veritatis gravis moralis obligatio eidemque cognitae adhaerescendi ». (25)
Valores igitur, selecti et propriis viribus comparati, veri sint oportet, quandoquidem dumtaxat valores veri perficere possunt personam eiusque naturam ad effectum deducere. Hanc valorum veritatem homo invenit non in se ipse se recludens sed sese aperiens ad eam accipiendam etiam in modis humanam naturam excedentibus. Haec necessaria est condicio ut quisquis ipse sit et adolescat uti adultam et sapientem decet personam.