Latin
Lines 1.82-1.83
Contemporary, Fides et Ratio 1.82-83
Not analysed yet
26. Veritas ab exordiis instar interrogationis homini proponitur: habetne vita sensum? quo illa cursum suum tendit? Prima inspectione, exsistentia personalis ostendi posset sensu radicitus destituta. Necesse non est philosophos adire qui absurdum profitentur nec confugere ad provocatorias quaestiones quae inveniuntur in Libro Iob ut dubitetur de vitae sensu. Cotidiana doloris experientia, sive propria sive aliorum, nec non cognitio tot casuum qui sub lumine rationis inexplicabiles videntur, sufficiunt ut quaestio adeo dramatica de sensu vitae vitari nequeat. (26) Huc addendum est quod prima veritas absolute certa nostrae exsistentiae, praeter quam quod iam exsistimus, est inevitabilis mortis nostrae condicio. Hac obstupescenti re praehabita, exhaustum responsum quaeratur oportet. Unusquisque optat immo tenetur cognoscere veritatem de proprio fine. Scire vult utrum mors sit definitiva conclusio eius exsistentiae an sit aliquid quod mortem praetergrediatur; utrum liceat illi in vita ulteriore spem reponere necne. Non absque re mens philosophica cursum decretorium recepit inde ab obitu Socratis quo plusquam duo millennia sic est insignita. Nec casu fit ut philosophi, ob mortis eventum, hanc quaestionem simul cum quaestione de vita deque immortalitate iterum atque iterum sibi proponant.
27. Has interrogationes nemo fugere potest, nec philosophus nec homo plebeius. Ex responsis quae iisdem dantur suprema pendet investigationis pars: utrum fieri possit ut perveniatur necne ad veritatem universalem et absolutam. Ex se, quaevis veritas, etsi non integra, si est authentica, universalis exhibetur et absoluta. Quod verum est, pro omnibus et semper verum esse debet. Hanc praeter universalitatem, tamen, homo quaerit aliquid absolutum quod responsum ferre possit et sensum ad omnia quae vestigantur: ens quoddam supremum quod fundamentum exstet cuiusque rei. Ut aliis utamur verbis, homo quaerit definitivam dilucidationem, valorem quendam supremum, ultra quem nec sint nec esse possint interrogationes aut ulteriora addenda. Opiniones animos allicere possunt, non vero illis satisfacere. Momentum adventat pro omnibus, quo, sive admittitur sive non, necesse est ut propria exsistentia sustentetur veritate absoluta, quae certitudinem pariat nec amplius dubio subiciatur.