Latin
Lines 1.84-1.88
Contemporary, Fides et Ratio 1.84-88
Not analysed yet
Similem veritatem, per saeculorum decursum, philosophi detegere et exprimere curarunt, quandam condendo doctrinam seu scholam philosophicam. Praeter doctrinas philosophicas, tamen, sunt aliae expressiones quibus homo intendit suam «philosophiam »constituere: agitur de suasionibus vel experientiis privatis, de familiae culturaeque traditionibus vel de viis exsistentiae propriis, in quibus quisque alicuius magistri auctoritati se committit. In singulis his indiciis semper flagrans permanet studium assequendi certitudinem veritatis eiusque absoluti valoris.
Diversae de homine veritatis facies
28. Veritatis investigatio non semper quod nobis est agnoscendum! simili ostenditur perspicuitate et congruentia. Naturalis limitatio rationis et animi iactatio investigationem cuiusque hominis obumbrant saepeque avertunt. Aliae personales diversae indolis utilitates obruere possunt veritatem. Fieri quoque potest ut homo vitet eam statim ut incipit illam cognoscere, quia eius postulationes metuit. Quo non obstante, etiam cum eam fugit, ipsa illius exsistentiam permovet. Numquam enim ille propriam vitam dubio, incertitudine vel mendacio fulcire posset; eiusmodi exsistentia metu et anxietate infestaretur. Homo igitur definiri potest ille qui veritatem quaeritat .
29. Cogitari nequit investigationem, tam radicitus in hominis natura confirmatam, prorsus inutilem et inanem evadere. Ipsa quaerendi veritatem facultas et interrogandi, ex se, primum iam constituit responsum. Homo quaerere non inciperet quod prorsus ignoraret aut impervium duceret. Tantummodo spes perveniendi ad quoddam responsum potest eum perducere ad primum ferendum gradum. Hoc quidem re accidit in scientifica pervestigatione: cum doctus vir, perspicientia eius quadam praehabita, cuiusdam phaenomeni explicationem logicam et probabilem quaerit, iam ab initio firmam nutrit spem responsum inveniendi, neque animo frangitur prae rebus male gestis. Inanem non considerat originalem intuitum tantummodo ex eo quod scopum non attigit; merito potius dicere poterit se aequum responsum nondum invenisse.
Idem dicendum est de perquisitione veritatis in novissimarum quaestionum contextu. Veritatis sitis ita cordi hominis est insita ut, necessitas quaedam eam praetermittendi, propriam exsistentiam in discrimen adducat. Sufficit ut inquiratur in vitam cotidianam ut probetur quo modo demum unusquisque in seipso patiatur illam sollicitudinem quae fluit de quibusdam essentialibus quaesitis et simul quo modo in mente adumbrationem servet saltem illarum responsionum. Agitur de responsionibus, de quarum veritate conscii sumus, quoniam patet eas quoad substantiam non differre a responsionibus ad quas alii plures pervenerunt. Haud dubie quidem non quaelibet veritas quae acquiritur eodem fruitur pondere. Ex latis attamen exitibus simul sumptis confirmatur hominis facultas perveniendi, in universum, ad veritatem.