Latin
1.83 to 1.88
Contemporary, Ritchie's Fabulae Faciles 1.83-88
Not analysed yet
37. THE RESCUE OF HESIONE Laomedon, cum hoc responsum renuntiatum esset, magnum dolorem percepit; sed tamen, ut civis suos tanto periculo liberaret, oraculo parere constituit et diem sacrificio dixit. Sed sive casu sive consilio deorum Hercules tempore opportunissimo Troiam attigit; ipso enim temporis puncto quo puella catenis vincta ad litus deducebatur ille navem appulit. Hercules e navi egressus de rebus quae gerebantur certior factus est; tum ira commotus ad regem se contulit et auxilium suum obtulit. Cum rex libenter ei concessisset ut, si posset, puellam liberaret, Hercules monstrum interfecit; et puellam, quae iam omnem spem salutis deposuerat, incolumem ad patrem reduxit. Laomedon magno cum gaudio filiam suam accepit, et Herculi pro tanto beneficio meritam gratiam rettulit. 38. TENTH LABOR: THE OXEN OF GERYON Tum vero missus est Hercules ad insulam Erythiam, ut boves Geryonis arcesseret. Res erat summae difficultatis, quod boves a quodam Eurytione et a cane bicipite custodiebantur. Ipse autem Geryon speciem horribilem praebebat; tria enim corpora inter se coniuncta habebat. Hercules tamen etsi intellegebat quantum periculum esset, negotium suscepit; ac postquam per multas terras iter fecit, ad eam partem Libyae pervenit quae Europae proxima est. Ibi in utroque litore freti quod Europam a Libya dividit columnas constituit, quae postea Herculis Columnae appellabantur. 39. THE GOLDEN SHIP Dum hic moratur, Hercules magnum incommodum ex calore solis accipiebat; tandem igitur ira commotus arcum suum intendit et solem sagittis petiit. Sol tamen audaciam viri tantum admiratus est ut lintrem auream ei dederit. Hercules hoc donum libentissime accepit, nullam enim navem in his regionibus invenire potuerat. Tum lintrem deduxit, et ventum nactus idoneum post breve tempus ad insulam pervenit. Ubi ex incolis cognovit quo in loco boves essent, in eam partem statim profectus est et a rege Geryone postulavit ut boves sibi traderentur. Cum tamen ille hoc facere nollet, Hercules et regem ipsum et Eurytionem, qui erat ingenti magnitudine corporis, interfecit.