Latin
1.89 to 1.94
Contemporary, Ritchie's Fabulae Faciles 1.89-94
Not analysed yet
40. A MIRACULOUS HAIL-STORM Tum Hercules boves per Hispaniam et Liguriam compellere constituit; postquam igitur omnia parata sunt, boves ex insula ad continentem transportavit. Ligures autem, gens bellicosissima, dum ille per finis eorum iter facit, magnas copias coegerunt atque eum longius progredi prohibebant. Hercules magnam difficultatem habebat, barbari enim in locis superioribus constiterant et saxa telaque in eum coniciebant. Ille quidem paene omnem spem salutis deposuerat, sed tempore opportunissimo Iuppiter imbrem lapidum ingentium e caelo demisit. Hi tanta vi ceciderunt ut magnum numerum Ligurum occiderint; ipse tamen Hercules (ut in talibus rebus accidere consuevit) nihil incommodi cepit. 41. THE PASSAGE OF THE ALPS Postquam Ligures hoc modo superati sunt, Hercules quam celerrime progressus est et post paucos dies ad Alpis pervenit. Necesse erat has transire, ut in Italiam boves ageret; res tamen summae erat difficultatis. Hi enim montes, qui ulteriorem a citeriore Gallia dividunt, nive perenni sunt tecti; quam ob causam neque frumentum neque pabulum in his regionibus inveniri potest. Hercules igitur antequam ascendere coepit, magnam copiam frumenti et pabuli comparavit et hoc commeatu boves oneravit. Postquam in his rebus tris dies consumpserat, quarto die profectus est, et contra omnium opinionem boves incolumis in Italiam traduxit. 42. CACUS STEALS THE OXEN Brevi tempore ad flumen Tiberim venit. Tum tamen nulla erat urbs in eo loco, Roma enim nondum condita erat. Hercules itinere fessus constituit ibi paucos dies morari, ut se ex laboribus recrearet. Haud procul a valle ubi boves pascebantur spelunca erat, in qua Cacus, horribile monstrum, tum habitabat. Hic speciem terribilem praebebat, non modo quod ingenti magnitudine corporis erat, sed quod ignem ex ore exspirabat. Cacus autem de adventu Herculis famam acceperat; noctu igitur venit, et dum Hercules dormit, quattuor pulcherrimorum boum abripuit. Hos caudis in speluncam traxit, ne Hercules e vestigiis cognoscere posset quo in loco celati essent.