Latin
Book 2, lines 2.282-2.324
Corippus, Iohannis 2.282-324
Not analysed yet
Alipedes meritos pars altera colligit ardens,
Pabula certa ferens. epulis uolat ille parandis
Doctus, aena locans flammis alimenta ministrat.
Hic gelidos fontes puteo rapit, atque per herbas
Incuruos parat ille toros, et fercula ponit
Cuncta locis aptans dapibus mundansque fluentis.
Maximus interea curas sub pectore ductor
Voluebat diuersa mouens, gentesque locosque
Captiuosque simul bellum quos gentibus Afros
Miscuit et miseros praeda raptante subegit.
Aestuat et curis iterumque iterumque uolutat,
Quid faciat dubius. iam nunc committere pugnas
Virtus summa parat. pietas modo parcere dictat,
+quippe ne(==NE-) captiuos ullo discrimine quasset,
Pro quibus arma mouet. sensus uigilanter oberrat
Inter utrumque uolans: animus decernit et obstat.
Pectore pugna furit: pietas occurrit et ira.
Ac uelut agricola immixtis cum sentibus arua
Ferre uidens fruges, maerenti pectore curat
Impiger infaustos agris conuellere sentes,
Sed (mouet ipsa Ceres) pauitat damnumque repensat,
Ne male dimissi perdant aut hordea uepres,
Aut bene non pereant tristes cum frugibus herbae:
Sic pater alternas pensabat pectore curas
Omnia lance probans, animus quo pondere uergat
Quidue gerat. nec stare libet nec dulce sedenti
Colloquium: tacita geminat suspiria lingua.
Dum curis agitur, pendens dum pectus anhelat,
Surgit et in mediis mauult confligere castris,
Itque reditque uias, animum corpusque fatigans.
Hunc paribus curis flagrans comitatur euntem,
Magnanimus ductoris honor nimiumque benignus
Consiliique decus, lateri Ricinarius haerens.
Hunc habet in saeuis fidum sociumque periclis,
Et uirtute uirum et discreta mente leuamen.
Illum etiam summis uicto Mauorte triumphis
Tot nimios gaudet secum tolerasse labores
Martis et ad summam pariter uenisse coronam.
Et tunc ergo comes curis non impar anhelis
Ibat et alterno placidus sermone leuabat.
"Nutat in angustis omni de parte periclis
Sensus", ductor ait, "curis et pectus anhelat,
Dum mouet, in dubiis quae sit fortuna salutis.