Latin
Book 2, lines 2.325-2.368
Corippus, Iohannis 2.325-368
Not analysed yet
Maxima damna ferens rerum uictoria non est:
Aut ea si pereant, pro quis ad proelia ueni,
Quid lucrum uictoris erit? me namque fatigant
Omnia mixta malis. hinc damnum triste minantur,
Hinc laudem differre uolunt, partosque triumphos
De nostris manibus iussa pietate retollunt.
Captiui pereunt mixti cum gentibus Afri,
Si pugnare placet. quae nostri gloria facti,
Si miseros +damus+? nullus iam uincitur hostis.
Consule, quid moueam duri in discrimine belli,
Atque gerenda refer." placide haec Ricinarius heros
Edidit et modice plana cum uoce locutus:
"Omnia dispensans iusto moderamine uirtus
Haec summa est, haec sola placet, haec uincere gentes
Ac pacare potest. praestat quod, maxime ductor,
Virtutem indomitam sancta pietate reuincis.
Quidquid deinde geras, nostrae est uictoria partis:
Sic ordo, sic cuncta docent. modo mittere duro
Legatos opus est promissa pace tyranno.
Captiuos reuocent. nostris discedat ab oris
Ille furens Austur saeuae seu gentis Ilaguas.
Principis ipse iugum solite sufferre coactus
Subiecta ceruice uehat. si cesserit ille,
Omnia salua fient(==FI-ENT). ignosces gentibus insons,
Et placide dabitur nostris uictoria rebus.
At si fors tumidus steterit ceruice rebellis,
Tunc armis superandus erit. nec paenitet umquam
Pro miseris: si Marte cadant, peccata Iohannes
Nulla feret. pietas animis illaesa manebit
Certa tuis." placuere duci consulta fidelis
Iusta uiri, curisque pater resolutus ab illis
Nunc uacat: alterna franguntur pectora cura.
Consilium maturus agit, mandata superbo
Tunc iubet armigerum celerem perferre tyranno,
Talibus atque docet: "perfer mea dicta rebelli.
His monitis nostris aures contunde superbas.
Dum gentes peccant, pictas Romana remittit,
Cunctaque deletis donat delicta libellis.
Perdere non properat quamcumque in proelia gentem,
Paeniteant si bella tamen, si foedera rerum
Subiecti ueniamque sibi pacemque requirant.
Sed princeps clementer agens sic omnia mauult
Esse sua, ut cunctos saluetque habeatque regatque,
Subiectos releuans, frangens uirtute superbos.