Latin
UINTA ESSENTIA EST
Cornelis Jacobszoon Drebbel, De quinta essentia 10
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ubi sit, nullus sali locus, sicut in spiritu vini probè rectificato: idque ob servidam, quae in eo siccitatem. Itaque quicunque spiritus &molli &flaccido sapore sunt, &sal imbibunt, aquam dominam habent, Acres verò, &sal solventes, aerem &aquam: seculentes autem &penetrabiles, nec sal admittentes, ignem &aerem. Ex his propriis natura &potestas spirituum, causaque imperfectionis eorum innotescit. Verum cum Q. E. omnibus elementis ex aequo scateat, etiam spiritus &corpora suis numeris absolvit, quibuscunque tandem vitiis laborent, modo cum ipsis uniatur. Quod autem hac proprietate caret, proculà Quinta Essentia abest. Sed coadunatio horribile secretum est, eoque paucis cognitum: Donum Dei, itaque non decet me id clarius scribere, solummodo contentum illud exemplo Jesu Christi demonstrasse, qui inter Deum &nos Mediator, suâ in hominem transformatione nos cum Deo univit in sempiternam &immortalem perfectionem. dby nem. O absoluta sapientia! quam incomprehensibilia tua miracula, &consolationis plenae tuae figurae, quas in omnibus in testimonium vitę aeternae, verbique tui venerationem nobis, quasi digito ostendis.