Latin
CAPUT III
Cornelis Jacobszoon Drebbel, De quinta essentia 11
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. TATis jam superque virtutem &proSprietatem Quintae Essentiae enarravimus, simulque naturam ac defectum spirituum, etiam causam imperfectionis corporum; tum quomodo haec uniantur, &acquirant potestatem alia porrò perficiendi. Mortuo enim &postea defecato corpore, rursusque unito cum spiritu &animâ puris, spiritus utrumque sursum rapit, ita ut paulatim haec omnia aequipolleant: Anima &corpus naturam spiritus, ille vicissim corporis &animae consequitur. Quo facto sic copulantur, ut nulla unquam via separationem admittant. Spiritus facile figitur, id est, in naturam corporis abit: nam corporeum spiritualitatem induit, spiritua2yv tuale vero corporeitatem. Unde jure corpus glorificatum appellatur, quia quaelibet imperfecta corpora, in quae infunditur &penetrat, perficit. Etenim hoc unum est ex maximis arcanis quae misericors ille Deus nobis hic patefecit in salutis nostrae confirmationem, &gloriam absolutissimi amoris in nos per filium suum Jesum Christum collati. Quis non obstupescat, cum mortem &resurrectionem in omnibus deprehendat? O infinita sapientia! quis te satis dignis laudibus evehat?