Latin
CAPUT III
Cornelis Jacobszoon Drebbel, De quinta essentia 12
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc ad praxin transimus, quamvis eam supra levi brachio perstrinximus. Philosophi non semper de eadem re loquuti fuerunt, quando quintae essentiae mentionem fecere: Non: Multi enim fugacem illum spiritum, qui in omnibus reperitur, hoc nomine appellarunt, simulac eum ex elementis separarant. Plerique etiam philosophice alienum indigetant: Quin nisi hic spiritus abigatur, nihil occidit aut in elementa reducitur; namque est, ut Philosophi adserunt, adstrigmentum eorum, &creatorum vita: At non talis quinta essentia; quae omnibus morbis medetur.