Latin
CORNELII DREBBELII
Cornelis Jacobszoon Drebbel, De quinta essentia 28
Unproofread scanNot analysed yet
Ercepta ex inquisitione naturae elementorum voluptas, Serenissime MRex, sola me impulit ut ad Majestatem tuam scriberem. Multa enim &amaena &incredibilia admiranda vidi, ad cognoscendum DEum ex operibus suis perquàm utilia. An non haec omnia omnipotente &divinâ sapientiâ in gloriam suam, &usum nostrum condidit? Nam quid nos magis moveat ad creatorem nostrum cognoscendum, amandum, colendum, quam vera illa rerum scientia? in quibus quasi digito suam prudentiam, bonitatem &potentiam demonstrat? Gratiam debemus pro sacris literis quàm maximam, eaeque summo in honore semper habendae. Sed vix minorem pro eo, quod divina illa natura tanquam ipse Deus, sine fide ostendit. Discimus enim ex multiplici &diversâ rerum naturâ, simplicitatem Dei, eamque variis modis laudare. Quare nisi intelligamus quod videmus, audimus, sentimus, quomodo DEum cognosco GOOgl gnoscemus, amabimus aut colemus, quem neque videmus, neque audimus nisi vera rerum cognitione. Unde concludimus Optimi Maximi voluntatem esse, atque è re nostrâ, quid sit natura rerum percipere, ut tam Deum nostrum, quàm nosmet ipsos discamus nosse.