Latin
CORNELII DREBBELII
Cornelis Jacobszoon Drebbel, De quinta essentia 29
Unproofread scanNot analysed yet
Quocirca, O Rex, cum ante aliquot annos proposuissem causas rerum diligenter perscrutari, ut dona in nos divinitus collata rectè cognosceremus, descendi in humanam naturam, ubi in me id ipsum inveni, quod olim in aliis vituperaveram aut probaveram. Inspectis autem &cognitis stultâ &inexcercitatâ nostrâ voluntate, coeco &spontaneo errore, laetâ &moestâ vitâ atque tristi morte, animadverti dissidentis voluntatis, judicii, commercii hominum, causam esse solam animi ruditatem sive inscitiam: Sed perspici ens virturem divinorum donorum, quae nobis creator noster largitus est; &qui Deus, ut pater naturae, in omnibus suis actis naturali sapientiâ utitur, ingenti gaudio mihi animus affectus est.