Latin
10.1.25 to 10.1.26
Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt 10.1.25-26
Not analysed yet
Forte ita acciderat ut, qui in agris erant, populationem villarum vicorumque veriti confugerent in urbem, oppidani, cum ipsos alimenta deficerent, [urbe] in agros, et utrique generi tutior aliena sedes quam sua videretur. Quorum consternationem Macedones veriti in regiam coeunt, quaeque ipsorum sententia esset, exponunt. Placebat autem legatos ad equites mitti et de finienda discordia armisque ponendis. Igitur a rege legatur Pasas Thessalus et Amissus Megalopolitanus et Perilaus. Qui, cum mandata regis edidissent, non aliter posituros arma equites, quam si rex discordiae auctores dedidisset, tulere responsum. His renuntiatis sua sponte milites arma capiunt; quorum tumultu e regia Philippus excitus: "Nihil", inquit, "seditione est opus; nam inter se certantium praemia, qui quieverint occupabunt. Simul mementote rem esse cum civibus, quibus spem gratiae cito abrumpere ad bellum civile properantium est. Altera legatione an mitigari possint experiamur. Et credo nondum regis corpore sepulto ad praestanda ei iusta omnis esse coituros. Quod ad me attinet, reddere hoc imperium malo quam exercere civium sanguine; et, si nulla alia concordiae spes est, oro quaesoque, eligite potiorem." Obortis deinde lacrimis diadema detrahit capiti dexteram, qua id tenebat, protendens, ut, si quis se digniorem profiteretur, acciperet. Ingentem spem indolis ante eum diem fratris claritate suppressae tam moderata excitavit oratio. Itaque cuncti instare coeperunt, ut quae agitasset exsequi vellet. Eosdem rursus legat petituros, ut Meleagrum tertium ducem acciperent. Haud aegre id inpetratum est: nam et abducere Meleagrum Perdicca a rege cupiebat et unum duobus inparem futurum esse censebat. Igitur, Meleagro cum phalange obviam egresso Perdicca equitum turmas antecedens occurrit. Vtrumque agmen mutua salutatione facta coit, in perpetuum, ut arbitrabantur, concordia et pace firmata. IX. Sed iam fatis admovebantur Macedonum genti bella civilia; nam et insociabile est regnum, et a pluribus expetebatur. Primum ergo conlisere vires; deinde disperserunt; et cum pluribus corpus, quam capiebat, onerassent, cetera membra deficere coeperunt; quodque imperium sub uno stare potuisset, dum a pluribus sustinetur, ruit. Proinde iure meritoque populus Romanus salutem se principi suo debere profitetur, qui noctis, quam paene supremam habuimus, novum sidus inluxit. Huius, hercule, non solis ortus lucem caliganti reddidit mundo, cum sine suo capite discordia membra trepidarent. Quot ille tum extinxit faces! quot condidit gladios! quantam tempestatem subita serenitate discussit! Non ergo revirescit solum, sed etiam floret imperium. Absit modo invidia, excipiet huius saeculi tempora eiusdem domus, utinam perpetua, certe diuturna posteritas.