Latin
10.1.27 to 10.1.28
Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt 10.1.27-28
Not analysed yet
Ceterum, ut ad ordinem, a quo me contemplatio publicae felicitatis averterat, redeam, Perdicca unicam spem salutis suae in Meleagri morte reponebat: vanum eundem et infidum celeriterque res novaturum et sibi maxime infestum occupandum esse. Sed alta dissimulatione consilium premebat, ut opprimeret incautum. Ergo clam quosdam ex copiis, quibus praeerat, subornavit ut, quasi ignoraret ipse, conquererentur palam Meleagrum aequatum esse Perdiccae. Quorum sermone Meleager ad se relato furens ira Perdiccae, quae conperisset, exponit. Ille velut nova re exterritus admirari, queri dolentisque speciem ostentare ei coepit. Ad ultimum, convenit ut conprehenderentur tam seditiosae vocis auctores. Agit Meleager gratias, amplexusque Perdiccam fidem eius in se ac benivolentiam conlaudat. Tum communi consilio rationem opprimendi noxios ineunt. Placet exercitum patrio more lustrari, et probabilis causa videbatur praeterita discordia. Macedonum reges ita lustrare soliti erant milites, ut discissae canis viscera ultimo in campo, in quem deduceretur exercitus, ab utraque abicerent parte, intra id spatium armati omnes starent, hinc equites, illinc phalanx. Itaque eo die, quem huic sacro destinaverant, rex cum equitibus elephantisque constiterat contra pedites, quis Meleager praeerat. Iam equestre agmen movebatur, et pedites subita formidine ob recentem discordiam haud sane pacati quicquam exspectantes, parumper addubitavere an in urbem subducerent copias: quippe pro equitibus planities erat. Ceterum, veriti ne temere commilitonum fidem damnarent, substitere praeparatis ad dimicandum animis, si quis vim inferret. Iam agmina coibant, parvumque intervallum erat quod aciem utramque divideret: itaque rex cum una ala obequitare peditibus coepit, discordiae auctores, quos tueri ipse debebat, instinctu Perdiccae ad supplicia deposcens; minabaturque omnes turmas cum elephantis inducturum se in recusantes. Stupebant inproviso malo pedites; nec plus in ipso Meleagro erat aut consilii aut animi: tutissimum ex praesentibus videbatur exspectare potius quam movere fortunam. Tum Perdicca, ut torpentes et obnoxios vidit, CCC fere, qui Meleagrum erumpentem ex contionem quae prima habita est post mortem Alexandri, secuti erant, a ceteris discretos elephantis in conspectu totius exercitus obicit; omnesque beluarum pedibus obtriti sunt, nec prohibente Philippo, nec auctore: adparebatque id modo pro suo vindicaturum, quod adprobasset eventus. Hoc bellorum civilium Macedonibus et omen et principium fuit. Meleager, sero intellecta fraude Perdiccae, tum quidem, quia ipsius corpori vis non adferebatur, in agmine quietus stetit. Sed mox, damnata spe salutis, cum eius nomine, quem ipse fecerat regem, in perniciem suam abutentis videret inimicos, confugit in templum, ac ne loci quidem religione defensus occiditur.