Latin
Lines exo.1012-exo.1060
Cyprianus Gallus, Heptateuchos exo.1012-1060
Unproofread scanNot analysed yet
quin potius profana rue atque idola cuncta
disice cum titulis inscriptaque nomina dele,
ut possis seruire deo, quem cuncta tremiscunt.
mox uictum sacrabo tuum fontesque meantes;
morborumque tuo demam de corpore pestes.
nullus inops nati tota de plebe dolebit
paternum non esse sibi nomenque decusque.
longinquos praestabo dies. quis terminus aeui
laxior optatae producat tempora uitae.
ante tuas acies tristis formido uolabit,
atque uenenato praecurrent uulnere uespae.
ut tua belligeris metuantur signa maniplis,
perque feras gentes facilis uictoria cedat.
quas tamen edomitas faciam decrescere sensim,.
ne uacua sit terra uiris, atque sanctum multo
increscat nimia rabidarum turba ferarum.
milite difl'uso faciam se extendere fines
telluris sedisque tuae, qua marmore rubro.
aestuat oceanus uentosis lubricus undis.
usque Philistinum pelagus terramque carentem
humano cultore, cluens atque agmine multo
qua fluit Euphrates uitreis perlucidus undis. "
Haec ubi detonuit, dominus conscendere collem
Aronem Moysenque iubet ac nobilis aeui
septuaginta uiros longeque inflectere colla
aeterno summoque deo; nam comminus ipsum
permittit properare ducem, qui iussa facessens
sancta dei celsum confestim construit altar
monte sub eximio. uacuas qui surgit in auras:
bissenos lapides. tribuum quae summa uidetur.
comminus adiungens. hic nondum quarum iuuencos
exhibet armata sacrisque hos inmolat aris;
sanguine de quorum partem diffundit ad altar.
creterrae instillans aliam, plebemque frequentem
spargit rore leui, librumque euoluit aeterni
seruantem monumenta dei. quae consona postquam
dixit cara sibi docilis sententia plebis,
conscendit tumidum lento molimine collem
grandaeuosque senes fratremque in uertice sistit.
hi simul adspiciunt rutilantem fulgure gemmam.
in qua siderei steterant uestigia regis:
sapphira nomen habet; caelumque hic uisitur albens
praetentum per dorsa iugi: quae cuncta uerentes
sublimi cum laude ferunt uictumque capessunt.
interea, monitis uates senioribus illic
sidere, Iesutem secum subiungere gressus
pacato de corde Sennarum. Hurumque relinquit
Aronemque suis, certantum ut iurgia noscant
aequa lance uirum iurisque ut uerba loquantur.