Latin
Lines exo.1061-exo.1105
Cyprianus Gallus, Heptateuchos exo.1061-1105
Unproofread scanNot analysed yet
ipse ubi sanctifici tenuit iuga plurima collis,
labitur aetherio propere nubs fulgida caelo
et montem conplexa tegit uatemque seorsum
occulit a sociis terno bis lumine solis.
septima iamque dies niueum patefecerat axem.
cum dominus media conpellat nube prophetam.
mirificas inter flammas dum fulgidus infit,
atque quater denis uati dat iussa diebus;
noscere quis posset, quae sint sacraria summo
digna deo, lignisque iubet haec ardua pangi
perpetuo ualidis. nulla quae dissipat aetas.
haec miris descendit modis mensuraque iussa
lammina conspicui praeuelat ductilis auri.
conectens geminos tereti uertigine circlos
in dextrum laeuumque latus, qua sancta coluntur.
inde leuigatis intexit frondibus arcam,
in qua perpetui maneant mandata tonantis.
quin etiam rutilo prorumpere perficit auro
diuersosque locat, qua sese altaria pandunt,
alarum splendore pari similique uolatu,
ceu moueant agiles uentosa in nubila pinnas.
multaque praeterea rerum commenta nouarum
mirificis sunt facta modis, quae dicere qui uult,
expromet citius pelagus quas uoluat harenas.
sed neque quam multae species nec nomina quae sint.
lex numeris adstricta potest depromere fando.
dum cyathos uates, phialas, mortaria pangit
caelatasque facit gestanda ad munera lances
et quae Thara subduntur fulchra lucernis.
iam quaecumque tegunt sacratam desuper arcam
aut uelant postes, ardenti e Lothus tinxit.
quin etiam Melchae texuntur pallia peplo,
Aroni uatibusque piis, qui munera libant
in tectis sacrata dei, gemmaeque coruscae
inhaerent sinibus signantes nomina sena
distinctim tribuum, quarum de corpore plebs est.
singula nobilibus signantes nomina gemmis.
sedes prima loco. topazo adiuncta smaragdus:
sapphirus hanc sequitur, cum qua carbunculus ardet,
iaspisque uiget fuluoque intermicat auro:
tertia ligurio senes: effrenis Sarram fluuius
atque amethysto. fulgens quem purpura tingit.
chrysolithus quartus, berillo adnexus onychnus.
additur aetherii signum uenerabile regis,
lammina conspicui formatum quod tenet auri.