Latin
Lines exo.792-exo.833
Cyprianus Gallus, Heptateuchos exo.792-833
Unproofread scanNot analysed yet
coniuge missa simul, si nondum feta uidetur.
ac si iam natis paterno et nomine gaudet.
uxorem et prolem domino dimittere debet.
ipse sui compos nodoque exutus erili.
quod si non dubie mauult persistere uerna,
ante fores domino sanctas sistente locetur
uulnera passurus, tenuis quae subula pungit,
aure tenus molli, numquam cameris in aeuum.
uendere progenitam discreta in gente parenti
non licitum sociaque manet cum plebe potestas;
quam tamen ut seruam nequaquam emittere ius est.
quae si displiceat domino, cui uendita cessit,
reddentur nummi, fuerat taxatio quorum.
ut reuocare queat paterna ad limina sese.
quae si forte datur nato, sic conuenit ipsum
ut natam tractare suam. qui sumere iuste
si mauult, permissa sibi, quis membra teguntur,
indumenta palam faciet, nec deinde negabit,
si coitu sit nota sibi; uel, si rata non sunt
haec conmissa uiro, poterit laxare uadentem,
nec pretium reuocare datum. qui uulnere duro
aequora(uatem sternitque uirum, decumbat eodem,
quo perimet, leto; at si discrimina casu
sunt inlata magis, domino tradente nocentem
ictibus alterius, locus est qui condere possit
donandum uenia, domino indulgente salutem.
at uero qui membra dolo uiuentia ferro
disicit et studio gratatur sanguine fuso,
crimen habet mortis, nequiquam tecta requirens
sublimi sacrata deo; nam demitur inde
seiunctusque procul rigido truncabitur ense.
et qui conpellat tumide pulsatue parentes.
in crimen noxale ruit. quod morte piatur.
nec minus ad poenam petitur, qui forte doloso
perfidus ingenio paterna in plebe creatum.
cleptat et acceptis gaudet transcribere nummis.
quod si litigium fuerit per uerba paratum
pulsatusque aliquis pugno saxoque recusso
reciperet solitas uires, nil fraudis haerebit:
soluendum tamen est. sumpsit quod cura medentis.
ancillam seruumque suum qui uerbere uirgae
confestim perimit, poenam non uitat haerentem.