Latin
Lines exo.834-exo.877
Cyprianus Gallus, Heptateuchos exo.834-877
Unproofread scanNot analysed yet
quod si post aliam morietur uernula lucem,
nil noxale subest, pretium quia perdidit eius.
at si forte uiris feruebit rixa duobus,
conmoto dum felle calent. nuptamque tumentem
germine concepto alius pulsarit eorum,
in plagam porrecta manu, partumque futurum
fecerit ante diem materno ex pectore trudi,
restituet pretio partum, taxante marito,
si nondum perfecta fuit expressaque forma.
si uero explicitis decessit uultibus infans,
morte cadet merita. lumen pro lumine rapto
reddet quisque nocens, dentem pro dente resignans,
proque manu dabit ille manum pedemque uicissim,
detruncat quicumque pedem; conbustaque flammis
expiat ignis edax; dabitur pro uulnere uulnus;
liuida liuenti sedantur corpore membra.
quod si quis rapto famulum de lumine priuat
ancillamue suam, missos patiatur abire,
libertas quocumque uocat: uel fragmina dentis
si fuerint decussa manu, solacia sumat
debilitas, ut dona suo pro uulnere penset.
at si praeualida gaudens ceruice his,
expers ruris adhuc curuique inmunis aratri,
cornu ferit quemquam, saxorum mole prematur,
obrutus et. nullo carpendus dente uirorum,
membra dabit terrae liquidos soluenda per artus.
insonti nulla domino discrimina linquens.
quod si consuetum lunata fronte ferire
uicinos. dudum monitus non arca excors.
decumbat pro caede bouis taurusque necetur.
si uero extincti pretium sententia mitis
exigit. et soluat, quidquid taxatio poscit.
hoc etiam pro caede sui fas poscere nati
uel natae quemcumque uirum. si seruulus ictu
decubuit tauri, ter denos pendere nummos
cura tenet dominum saeuo pereunte iuuenco.
at si quis multa puteum demittere fossa
egesto uult usque solo, mox tegmine claudat,
ne, si forte pecus fuerit per prona uolutum,
damna luat, domino pretium poscente, ruentum
empturus pecudum tenui solamine carnes.
quod si forte bouem bos cornu occiderit unco,
uendatur; pretium fiat commune duorum
diuiduaque legant mactati uiscera tauri.