Latin
Lines exo.878-exo.922
Cyprianus Gallus, Heptateuchos exo.878-922
Unproofread scanNot analysed yet
quod si iam uitium fuerat testatius eius,
pro pecude pecudem dominus redhibebit amissa
innocuus, strati praesumens membra iuuenci.
qui uitulum cleptat, cogatur reddere quinque;
bis binas soluat quicumque auerterit agnam.
nocturnum furem licitum prosternere ferro.
dum penetrat postes obsaeptaque limina rumpit.
si uero exorto fuerit flumine sole prehensus.
dupliciter redhibere nocens sublata iubetur.
quae si non fuerint in censu et uiribus eius,
uendetur, manuum pensurus furta labore.
cuius forte pecus segetem uitemue uirentem
nudatis aut patulo carptim arca ore,
iugera fecundi mensuret protinus agri
prouentu spatioque pari: sic damna resoluet,
quae fuerint inlata prius. haec formula nectit
hos etiam, qui tota simul noualia uerrunt
pampineasque metunt consumpto palmite uites.
ut quae magnifica proprios habuere per agros.
amittant ratione pari. nam stridulus ignis.
fomite de modico solitus conprendere uepres.
arentem stipulam et truncos cortice nudos.
si segetem alterius uitemue absumpserit aestu.
crimen ad auctoris merita per damna recurrit.
ut reddat quidquid noxalis flamma peredit.
depositum redhibere decet: quod perfida furum
si fuerit populata manus, auctore reperto
duplex summa datur: si uero est abditus ille.
auersas qui dempsit opes. hostia sola
exortem culpae faciet, quia fraude carebit.
at si mendoso fallax nudatur in astu.
depositi reddat geminum sub iudice pondus.
haec etiam in pecudum causis mensura tenenda est:
propterea ut, furto quae sunt direpta sinistro.
restituat, cuius fuerit custodia segnis.
at si molle pecus rabies uesana luporum
lancinat, ostensa mitescunt iurgia carne.
quod si quis geminos ducenda ad plaustra iuuencos
commodat, enormi non dicat pondere functos
idem. si fuerit praesens, stimulator euntum.
hoc etiam in reliquis, quos pressant pondera iussa.
sed si festinos accepta animalia perdit.
quisquis agit. ius est, ut damnum sentiat omne.
quae si perdiderit posita mercede locatus,
illa operae in pretio promptim taxanda locabit.