Latin
Lines gen.1030-gen.1074
Cyprianus Gallus, Heptateuchos gen.1030-1074
Unproofread scanNot analysed yet
et nunc diuiduis cernis me degere castris,
ut uarios casus gemino munimine uitem.
eripe me his, inuicte, malis et spicula fratris
infracto placidus quam primum decute ferro,
ne rapidus duro feriat mea pectora telo."
ergo ubi conposuit socios somnosque petiuit,
luctantem superare deum sub nocte laborat;
femine nam presso stupuit pars corporis illa.
cumque diu uellet membrorum soluere nexus
is, qui pulsarat ualido certamine uatem,
praestita dimissum dominus post dona remisit.
nomine mutato Iacobus desinit esse,
ac "Dominum cernens" cunctorum dicitur ore,
ausus quin etiam domini condiscere nomen,
non potuit, soli quod ius est nosse tonanti.
ipse locum Domini conpellat nomine uisi,
contigerat cuius sublimes cernere uultus.
atque ubi se dominus pulsa iam nocte remouit,
egreditur longa sustentans cuspide gressus.
hinc Iudaea memor deuitat mandere neruum.
qui femur adstrictum rigido munimine fulcit.
iamque uidens fratrem uallatum congrege turma,
procuruus prona dominum ceruice salutat:
congressi multo coniungunt pectora fletu. . .
et iam iamque magis uario sermone requirit,
qui ueniant comitante manu, quae turba sequatur.
ille docet, nuptae quo sint genitore creatae,
diuersique greges qua sint mercede parati.
confestimque nurus curuo cum poplite fusae
admorunt teneros cognata ad basia natos.
at senior praelata pie dum munera uitat.
mitificus mulcet concordis pignora uatis
atque libens fratre pariter comitante lux.
ut uice sermonum sensim sua gesta refen-ent.
sed quia lentigrado serpebant agmine fetae,,
subsedit uates gregibus famulisque regendis
paruaque frondoso posuit mapalia tecto,
nomine quae fixo placuit uocitare Tabernas.
deuenit ad Sicimas, quae sunt regione Chananna,
mercatus pretio confinis praedia terrae.
atque deum exstructis properans altaribus orat.
illic inprobius Dinam Correus amatam
polluit et tenerae praecerpsit uirginis usum
coniungique uolens procuruant praeputia dempsit,
grandia dona ferens rapta pro coniuge uati.