Latin
Lines gen.984-gen.1029
Cyprianus Gallus, Heptateuchos gen.984-1029
Unproofread scanNot analysed yet
tertia uulsa nuci, quo sensim lana colores
diuiduos raperet uirgarum perlita suco.
nam per stagna pecus properans mersare balantum
signauit uario tinctum discrimine fuci,
inuidiam propter, uariam quia dixerat eius
esse socer mercem, multis quam dempserat annis.
hic cum diuitiis alitus praestaret inemptis,
inuidiam laeuo mouit liuore dolentum.
dumque socer dirus lanarum uellera tondit,
libertas permissa uiro, qua commoda ferret
omnia et incoctos tosta fornace penates,
quos Syrus in patriis credebat numina Carris.
haec tamen inuolucris cohibebat cauta Rachela,
ne pater inuenta puniret crimina noxa.
digressus uicto conscendit flumine collem,
quem Galatum indigenae patrio sermone loquuntur.
tertia iamque die soceri peruenit ad aures
discessus generi pariter pariterque natarum.
ilicet auxilium fraterno ex agmine poscit
quaesitumque diu sexto iam lumine nanctus,
ne noceat, sancto domini terrore uetatur,
mitificusque suis, quae credit numina. poscit,
et cunctis quaesita locis non cognita maeret.
postquam depositis rediit pax certa querellis,
congeries struitur saxis crescentibus alta,
ut locus exstructo maneat munimine testis
ac positus limes litem discerneret agris.
ecce uiae medio uates uidet ardua castra,
quae deus astrigero ductat moderamine rector, disiungi
indidit et nomen testatus: "Haec deus implet."
interea electos iuuenes praecurrere iussit,
muneribusque graues, germanum quae iubet uti,
ut reditum placidus tribuat; pacemque petenti
adnuit ille libens; sociis atque agmine multo niturerunt
stipatus fratrem contra nil turbidus exit,
cumque quater centum terreret turba uirorum,
plus species, quam tela nocent famulantibus armis.
discretis igitur gregibus haec prima locauit,
quae donata sibi dignetur sumere frater,
atque simul inmensus dominum ceruice poposcit:
"O deus, inmensi spes et substantia regni,
qui deus es semper genitoris solus auique,
cuius ab exilio faciunt me iussa reuerti, .
grandia ditato largitus commoda seruo
iussisti lenta fluuium transmittere uirga
Iordanemque tuum humili transmittere gressu.