Latin
Lines gen.1121-gen.1168
Cyprianus Gallus, Heptateuchos gen.1121-1168
Unproofread scanNot analysed yet
progenuit thalamis campi uel paelice serua.
et quia conspicuus germana in classe uirebat,'
fraternos sensus liuoris frigore mouit.
hunc pater ex toto conplectens stirpe natorum
mulcebat tenerum ualida inter corpora fratrum,
quoque magis cunctos inter conspectior esset,
uelabat uario uestis circumflua fuco.
is cum iam teneris domino inseruiret ab annis.
forte uidet placido sopitus lumina somno
fratribus admixtum sese uincire maniplos.
dum medias inter distringunt farra nouales,
atque suum recto sublimem surgere cono,
quem iuxta prona fratrum terit ruebant.
id postquam iuuenis placido sermone retexit,
commouit trepido pauitantia corda tumultu;
murmure terrifico regem dominumque loquentes,
prodebant sceleri secretum defore solum.
quoque magis gemina tristes disrumperet ira,
somnia doctiloquo pandit perspecta parenti,
omnibus admotis, quos linea sanguinis artat.
namque uidebatur roseum sibi cernere solem
coniunctamque simul tremulo cum lumine lunam
hisque decem stellas unamque adsurgere iunctas
et sibi ceu domino procurua inflectere colla.
haec postquam obliquo genitor cognouerat ore,
fassus adorandum trepidis mox fratribus esse.
ilicet excedunt iuuenes, gregibusque paternis
disquirunt flumine per florea gramina ualles;
ad quos missus abit dumisque silentibus errat,
edoctus quodam iuuenum monstrante recessus,
gramine mutato fratrum quos legerat agmen;
quem procul ut uaria licuit praenoscere ueste.
consilium infaustum linguis discordibus aptant.
omnibus inuisum constat sententia fratrem
perdere et extinctum morsu narrare ferarum,
dum rapidi secum uentoso murmure mussant:
"Somnia, cernamus, poterunt si pellere letum."
respuit hoc placidis numquid mitior orsis
frendentesque monet praedurum condere ferrum,
stagnanti memorans melius mersare palude.
ilicet exuitur nudusque inuoluitur frigente.
haec inter solitus merces mutare Sabaeas-
perferre graui trudebat mole camelos.
dum properat Arabum messes deferre Canopo.
ergo ubi germani spes est adflicta minoris.
ludas ait melius Iosepum uendere nummis.
celatur genitor uestemque in sanguine tinctam
perspiciens nulla metitur fraude necatum.