Latin
Lines gen.1169-gen.1214
Cyprianus Gallus, Heptateuchos gen.1169-1214
Unproofread scanNot analysed yet
discindit manibus uestem Abelus aduncis
nigrantesque sibi cilicum circumdat amictus.
adflictus luctu genitor perquirit amissum,
quem dudum acceptum semiuir Pharaonis habebat,
auratas solitus mensas onerare tyranni
lancibus et strepitu magnae gaudere culinae.
haec inter Thamara parit, dum gaudia culpae
laeta placent, geminoque impletur pignore uenter.
quorum prima puer meruit qui lumina uitae,
exeruit prompsitque manum, quam femina sollers
punicea de reste ligat; mox conditur aluo
et uice mutata confestim nascitur alter.
anteriora tenens, fuerat qui sorte secundus.
hic quoniam fuerat discretus limite quondam,
Zarae nomen habet, alium dixere Pharetem.
Seruabat domini custodia fida terrarum,
non passus durae subiectum uiuere legi. .
anterius nam dictus erus dat cuncta ministro,
nec spe cassa quidem; dominus nam mitis ab alto
omnia, quae iuuenis seruabat, largius auxit.
nec tamen optinuit Petaphretae inmitis amorem;
nam quia conspicuo fulgerent lumina uultu,
exorat coitum domina male saucia serui.
sed uitat iam foeda puer seseque recusat
sacratum culpa immodica pressare cubile.
femina sed uetitis nequiquam perdita flammis
explorat molles aditus et tempora captat.
forte domum uacuam solumque ut repperit. instat
consertumque manu cogit decumbere secum.
tanto ille alacer uestemque a corpore demit
atque inter dominae geminas dilabitur ulnas.
femina proclamat uiresque a crimine sumit,
uociferans praedulce decus temerasse pudoris
fidentem forma iuuenem, dum lubricus aeuo
feruet et erilem molitur scandere lectum.
quin etiam tristi conpellat uoce maritum
innocuumque reum placitae uult subdere poenae
quae ceu uera putans infenso carcere claudit,
in quo iam regis cohibebat poena ministros.
carceris hunc custos blando mox pectore mulcet
innocuumque uidens conmissa ergastula legat.
illic forte duo, celsa quos toruus in aula
condiderat nigro permotus felle tyrannus,
inclusi poenam trepido sub corde pauebant,
ac dum sollicitis furantur lumina curis,
somnia uenturis uiderunt nuntia rebus.