Latin
Lines iud.405-iud.447
Cyprianus Gallus, Heptateuchos iud.405-447
Unproofread scanNot analysed yet
quos propter duris Ammanum pressa duellis
bis nonas hiemes traxit confecta periclis.
ex alt]o tandem recolit tandemque reuoluit
placandum] magis esse deum, qui numine summo
possit uel longum populi sedare reatum.
et renouant] pia iura dei :nam protinus aras
proiciunt] cunctosque deos et saxea frangunt
idola, ma]nsuri memores per saecla tonantis.
uertitur] interea distinctis cursibus ordo
ductor)emque legit populus, qui milite firmo
uel bello] uel pace queat moderarier urbes.
lephthea] placuit quidam Galadite natus,
cuius no]bilitas maculam de matre trahebat,
quae pas]sim prostrata uiris sub fornice uixit.
hunc] fratres pepulere domo. quia decolor heres,
patre c]arens certo, rebus genetricis haerebat.
quos fug]it metuens et colles inter opacos
inue]nit scelerum comites raptoque potitur.
at pa]rte ex alia Ammonus bella regebat
Iebuseo]s urgens Solymos; Iudaea carebat
nam]que duce facilesque dabat labefacta triumphos.
mittu]ntur iuuenes. qui clarum lephthea bello
conueniant] blandoque uocent in proelia suasu.
auxilium] primum renuit: mox agmina miscet
arbit]riumque tenens Ammones submouet hostes.
sed prius] adloquio restinguere bella paratus
legatis] mandata dedit, qui deinde reuersi
nil I actum referunt hostemque instare loquuntur.
sic ubi deposita est optatae gratia pacis,
in] ferrum Iephthea ruit dominumque precatus
grandia uota uouet. multum dolitura parenti.
ilicet ut. quisquis primus redeuntem adisset.
uictima perpetuo fieret condigna tonanti.
his actis procedit ouans ac milite lecto
signa mouet hostesque fugat, quos caede cruenta
conficiens propere bis denas subruit urbes:
sed dum regreditur, dum laudis nuntius ipse est
et sequitur longa ueniens uictoria pompa.
filia, quae patrios seruabat sola labores,
occurrit blandumque canit cum congrege turba
et leuis erecta consurgit ad oscula planta:
quam pater ut uidit, constrictos scindit amictus
et mala cernentes in fletum concitat orbes.