Latin
Lines iud.448-iud.495
Cyprianus Gallus, Heptateuchos iud.448-495
Unproofread scanNot analysed yet
"Heu fatis funesta meis uictoria! uotum
hoc potius hostile fuit ! quo filia curris,
quo ruis? extremum nobis, quod te adloquor, hoc est.
nam dum signa mouens dominum munimina posco,
uictima facta deo sanctas sisteris ad aras."
at uirgo, secura sui mortisque beatae,
blandius exultat interque pericula ludit.
quin etiam exorat. sua sit sententia certa
neu dubitet haereatque parens. (et parca) precatur
tempora. quis ualeat lacrimis lugere iuuentam. ,
adnuitur mensesque duo praestantur ouanti.
ergo aderat praescripta dies genitorque sacerdos
uirgineam domino mittebat in aethera mentem.
haec inter rabies populi concurrit ad arma
cognatasque acies urget furor. et liuor edax.
dum carpit pia facta uiri. sese ipse peremit:
nam triginta duo decumbunt milia ferro
ex populis, Ephrema. tuis uictorque duello
ciuiles etiam meruit Iephthea triumphos.
conmutat Iudaea ducem uiduata priore.
Israhelita prius Esebon. dux postea dictus.
accepit patriae lectus moderator habenas.
multorum genitor: nam quadraginta fuere
ex iustis thalamis nati. spes tanta nepotum,
ter denas cohibens uno sub tempore nuptas.
expletis septem, dum rector iudicat, annis
occidit et tectus tumulo mundana reliquit.
insequitur sceptrumque tenet Zabulonius Helon.
qui geminis rector lustris moderamina liquit.
subditur huic propere princeps Abalenius Abdon.
natarum triginta pater; nam mascula proles
quaterdena fuit, multo cum ditior esset
supposita de matre parens numeroque nothorum.
iudicium populi bis quattuor obtinet annis.
Ac dum sola dei uiguit cultura, perennis
pax laetis seruata fuit ; namque idola rursus
adorata uiris bellum mouere cruentum;
namque omnes dominus bellantum subdidit armis
et poenas fecit octono expendere lustro.
illis temporibus iuuenis Manoea uigebat
et nondum genitor; sterili nam coniuge iuncta
optabat uotis titulis gaudere natorum.
huius mulieri dominus super aethera lapsus
adstitit, insueti promittens munera partus,
imperitans, natus ne uina et sicera libet,
neu maculosa sinat patulo decerpere morsu,
idcirco quoniam cunctis felicior esset
matribus et numeri damnum pensaret in uno.