Latin
Lines iud.496-iud.537
Cyprianus Gallus, Heptateuchos iud.496-537
Unproofread scanNot analysed yet
"Nam uirtus generosa fiet. nullique licebit
inuictum uiolare caput uel laedere ferro.
adlectus domini fecundo ex uiscere fetae.
ut populum] saluare queat bellumque retundens
acer in] hostiles conuertat damna maniplos. '
uenit et est] confessa uiro; nam flammea dixit
ora uiri] uisumque dei fulgentis honorem,
quaerenti]que dei nomen tacuisse tonantem.
Nazaraeu]s erit, de te qui gignitur." inquit.
adiuuat] uxorem uotis Manoea iugatis,
missus qui] fuerit sanctus pia dicta retexat
accend]atque nouum lumen, quo noscere possit
quid pu]ero deceat, qui nondum natus ametur.
ilicet] et caelo dimittitur et noua pandens
adproper]at nuptamque uidens in gramine fusam,
coniuge] seposito, confestim conminus adstat.
haec sur]git cursimque uiro. quae uiderat, infit.
hic sequi]tur pauitans sanctumque inuisere gaudens,
et uidet] eximio fulgentem lumine uultum.
adgr]editur poscitque uirum, si uera loquatur,
expon]ato quae facta uelit. quibus ore sereno
angel]us expromit paribus fas esse teneri
omnibus], inmundis nec conmodet ora creandus.
neu] uinum siceramue bibat, neu pocula sumat
ulla], quibus ualeat mentem depellere sensu.
exul]tans iuuenis haedum dat sumere sancto,
mox ius]sus potius consueta offerre tonanti
munera. quae] suscepta uelit pro munere uitae.
quaerunt] quin etiam domini condiscere nomen.
scrutari] quod nemo potest: mirabile namque est.
tum iuuenis] mandata sibi libamina profert,
cap]rigenam prolem sancta ad donaria sistens.
mox] autem flammis ad candida sidera surgens
aet]hera pulsabat uertex caelumque tenebat.
per] quem conspicuus scandebat nubila sanctus.
nec mora, promisso turgescunt uiscera fetu .
et proles optata datur. quam nomine certo
Samsonem dixere patres: hoc sedit utrique.
ac dum prima puer titubans uestigia figit.
incedit comitante deo; nam spiritus illi
rector erat, quem terra tremit. cui sidera parent.
quo fretus per castra fuit Danisque Thalique.