Latin
Lines lev.131-lev.173
Cyprianus Gallus, Heptateuchos lev.131-173
Unproofread scanNot analysed yet
uel quam coniuncta uobis de plebe capessit
proximus; haut natus detur seruire potenti.
ne uetito nomen domini uioletur in actu.
masculus obsceno ne sit permixtus amore.
neu sexum deturpa tuum. nec quadrupes ulla
nouerit informes coitus nuptaeue uiriue:
crimina quae propter dominum laesere potentem
gentes multimodae, terraque his omnibus iras
exhibet et sordes, quibus est infecta, refutat.
at cum triticeas tondet iam messor aristas.
uel cum flauentes resecat uindemitor uuas.
nemo legat totum, ut pars linquatur egenti.
quae suprema fuit. mendum ne dixerit ullus.
neu furtis seruire uelit nec perdere fratrem
nec super iniustum iurandi inponere iura.
laedere ne libeat quemquam uel rapta tenere.
neue operi pretium demat mercede locati
uel una sub nocte um: neu dicere surdo
surde uelis damnumue exprobres corporis ulli.
iudicis arbitrium ne sit propensius umquam
in laeuum dextrumue latus. quia pauperis una
eximiique uiri debet persona uideri
illis. qui posita rectum discernere lance
mente queunt docili. mox turgida pectora frena,
inuisus ne forte fias. dum despicis omnes.
oderis aut fratrem. tacita si cogeris ira,
sed castiga magis coramque euolue locato,
ut uitet commissa prius mentemque reformet.
et cum iura tibi fuerint commissa nocendi,
motus pone libens iramque emitiga totam,
pectore quae tacito dudum contracta uigebat;
ne dominus sis ipse tui uindexque doloris.
utque tuis cupies iucunda et commoda rebus.
sic fratri deposce tuo. ne dissona mens sit.
hoc seruate uiri sanctoque insistite iuri.
Sint iumenta tuis subnixa et subdita plaustris
corpore consimili, nec taurum iunge caballo.
frena regens; uirides inter nec spargito uites
farra serens: uestisque tibi nec discolor ulla
diuerso sit texta modo filoue biformi.
diligit ancillam si quis mercede seorsa.
. . nondum iure dato, quod seruis missio praestat
et data libertas, mortali crimine caret.