Latin
Lines lev.174-lev.215
Cyprianus Gallus, Heptateuchos lev.174-215
Unproofread scanNot analysed yet
[puella] si non iuncta uiro sensum coniunxerit unum,
si facilis nullo coitus luctamine praestat.
lenitur per uota deus. si de grege molli
uotiuus aries domini mactetur ad aram.
insita siluestri quotiens sunt germina trunco.
carpite post ternos nequaquam poma decembres.
sed summo sacrate deo; quia quintus edendi
iura dabit uobis licitis cum uictibus annus.
auguriis seruire nega atque auspicia orsa
pro ueris audire fuge; rectumque capillum
crispanti rutilare coma. uel carpere barbam.
aut ferro signare cutem, uel stigmata membris
indere corporeis haut umquam mitia membris.
filia blandiloquis ne sit te mancipe moechis
aut turpi transcripta toro; cantuque medentes
euitate uiros; dignaque accersite noxa.
si iuuenis uetulo non adsurrexerit, et si
barbato cuicumque puer, quia grandior aeuo'
postulat officium, paternis quod datur annis.
sit modio mensura tuo non debilis umquam:
nec trutinam serues, cui sit semuncia fraudis.
iustus iusta deus quocumque exquirit in actu.
et qui uentriloquos poscunt responsa. refuta.
defunctum propter nullus deponere barbam
aut nudare caput studeat frontemue serenam
polluat aut quidquam, quo sit deformior, optet.
femina, noctiuagus si quam possedit adulter.
coniugio est indigna uiri, quem postea sumat.
et quae de sensu, quo sunt diuortia, missa est.
nesciat alterius thalamos; purusque sacerdos
omnibus in rebus nitidum praestabit oliuum.
quo perfusa prius sacrati uerticis arx est.
huic coniunx de gente sua conpertaque soli
haereat et uiduam uitet luxuue nocentem.
ne maculosa fiat uetita de matre propago.
et si quis uitium quodcumque in corpore gestat.
(ille) haud dignus erit, qui (munia) sancta capessat.
corpora pura placent, maculis haut inlita foedis.
femineus quae luxus habet, cum uota sacrantur.
quae captu pro quisque suo deuouit ad altar.
quin et uela simul nequaquam iungere fas est;
nam maculis sordent. purus est rector in altis.