Latin
Lines 139-187
Cyprianus Gallus, Iesu Nave 139-187
Not analysed yet
Quin etiam ualidam muris atque obice firma
Casuram Hiericho uidet, gentesque feroces
Atque obitum regum, quibus est coniuncta ruina.
Ille celer toto circumdat milite muros,
Pone sacerdotes statuens arcamque sacratam,
Vatibus inperitans, quo plebs audentior esset,
Terrificos sonitus septem proflare tubarum.
Iussa dehinc legio tacite circumuenit urbem,
Vt tum belligerum tollat stipata clamorem,
Terrificum dederit proceris cum tessera signum.
Septima iamque dies laetum patefecerat orbem,
Cum iubet aeratas acies in proelia Iesus
Fidentem proferre gradum uastumque fragorem
Mittere pectoribus. quem promptim tela sequuntur
Non aries caementa quatit turresque retundit
Incessens etiam muros portasque superbas.
Sed fragor et uastae concordi murmure uoces
Tormentum mortale gerunt, quo moenia sidunt
Nudataque suis patuerunt omnia claustris.
Inrumpunt alacres subuersam protinus urbem,
Omnia uertentes gladio flammaque uoraci.
Femina sola fuit meritae donata saluti,
Ciuili discreta neci atque abdita castris,
Cognata comitante manu, ne nescius illam
Interimat miles, totis dum postibus errat.
Seruatur domino uirtutum lauta supellex
Omnibus ex rebus, poterant quae pascere uisum.
His actis princeps populum iurare coegit,
Ne studeat quisquam muros renouare iacentes
Pignore multandus primo fundamina propter,
Extremo dehinc, temptet si attollere portas.
Interea euentus corrumpunt praua secundos.
Idola sectatur populus et pronus adorat
Saxa leuata manu, dum cautes numina credit.
Signifer est Acharus, Carmeli filius Ambri,
Quem sectata cohors dominum legemque reliquit.
In uetitis haut laeta diu: nam milia postquam
Trina uirum consueta, nefas, sunt missa per arua
Hostica credentum facili formidine uinci
Georum pubem, trepide dant terga per agros
Praecipitique fuga repetunt sua castra ducemque.
Dedecus id postquam ductoris contigit aures,
Discindit uestes et prouida pectora tundit.
Quem comitata senum confestim turba maerentum
Supplicat, innocuis dum poscit uocibus Auses:
"O domine, quae causa fuit producere plebem
Aegypti de sede tuam? quid pendere fluctus
Aequoreos cunctaque dehinc quae tradita nosti
Ingenti donante manu, qua ditius est nil?