Latin
Lines 88-138
Cyprianus Gallus, Iesu Nave 88-138
Not analysed yet
Iamque sacerdotes fluuium transmittere iussi
Nuda in primori mergunt uestigia ripa;
Tum bissena tribus dat lectos iussa tribunos,
Qui medio e fundo legerent candentia saxa,
Calculus ut madidis bissenus demptus harenis,
Flumina testetur populo siccata uianti.
Consimiles etiam cautes numeroque modoque
In medio posuere sinu. quas mobilis unda
Diluit et rauco perfundit lubrica fluctu.
At Rubena tribus nudatum transmeat amnem;
Quam Gada subsequitur, media properante Manasse,
Quadraginta uirum mittentes milia bello.
Cum subito eluuies, fluuio decurrere sueta,
Stringitur et glacie cursus frenatur aquarum:
Euolat inferius positi pars fluminis ac se
Condit in oceanum uastoque inmergitur aestu
A regione, pii quae condit membra Mosetis,
Vsque ad immensum dubiis cum fluctibus aequor,
Atque ubi Iordanem transmeauere frequentes,
Laxatur glacies solis mollita tepore
Exsuctasque prius coniungit flumine ripas.
Haec ubi cognorunt diuersa in parte tyranni,
Demittunt mentes: nullum constantia firmat.
Hic princeps cultros bissena ex caute parauit,
De quibus, ut iussum est, populi praeputia dempsit.
Nam bis uicenos heremo plebs tanta per annos
Ediderat ualidos maiora in milia natos.
Praebetur his lenta quies, ut tristia maestis
Vulnera mitificet sensim coitura cicatrix.
Pascha dehinc colitur et candens manna negatur
Ditibus annona, quam passim plurima messis
Exhibuit populo certatim farra metenti.
Azyma niuosa pascit de polline laetos.
Noctis festa piae campo celebrantur aperto,
Nouorum in mense senis bis solibus actis.
Haec super e portis despectat turba pauentum,
Castra modo et lecto conseruans milite muros.
Interea uates quendam mucrone micantem
Perspicit, et celere gaudet coniungere gressus,
Talia dum memorat: "Qua te de parte praesentas?
Noster es, an potius Phoenicum es gente? fatere."
Accipit optati sermonis protinus usum,
Sublimi narrante deo. "Delapsus ab alto
Aethere nunc ueni, totis cui militat astris
Insignis legio et quo sub principe degit."
Ille sub haec mixta tacitus formidine gaudet,
Fusus humi ueneransque deum, dum talibus infit:
"O domine, inmensam dignatus linquere sedem,
Quae famulum celerare iubes, quas sumere curas?"
Dicitur, ut propere plantarum uincula soluat,
Fixerat in sancta quoniam uestigia terra.