Latin
Lines 45-87
Cyprianus Gallus, Iesu Nave 45-87
Not analysed yet
At meretrix, postquam cessauit cura tyranni,
Vertitur ad iuuenes et uatis more locuta est:
"Nota mihi, fratres, dominus quae praemia uobis
Deferat, ex furua cum primum dempsit Aegypto:
Vt mare per medium fluctu suspensa tumenti
Vnda fuit uobis ueluti pro moenibus ingens.
Vel cum per uacuas heremi squalentis harenas.
Caelicolum uictum niualis manna parauit,
Vel cum terrifici reges, trans flumina rauca
Iordanis positi, uestro mucrone cadentes
Liquerunt patrias uobis uincentibus urbes.
Quid moror? obsedit mentes et pectora pallor;
Nullus tela capit curuo nec fidit in arcu:
Non pedes aeratas acies in proelia denset:
Non quadriga uolat ferrato bellica curru.
Vobis uera datur, iuuenes, uictoria, uobis
Sidereo ab rege, qui terram fecit et astra.
Et nunc, o iuuenes, iuratis dicite uerbis,
Vt, cum depositis procumbent moenia muris
Sit salus in uestris conposta et credita dextris,
Ne captiua fiam socia cum stirpe domuque
Patribus et caris, quorum me cura fatigat."
Annuitur cunctosque domi seruare iubetur,
Viuere quos cupiat secum. atque indice signo
Spartea uincla sua suspendat cauta fenestra:
Vt, cum per captam legio se fuderit urbem,
Inlita puniceo cernatur lana colore.
Illi alacres superant fossas et tuta capessunt
Aisamo in colle, trina sub luce latentes,
Ne, dum praepropero repetunt sua castra recursu,
Incurrant aliquos diuersa ex parte sequentes.
At meretrix secura sui mandata facessit.
Nec non et princeps, iuuenum sententia doctus,
Raptim castra mouet Sattina ex ualle proculque
Aduolat atque animos palpat dans otia cunctis
Trina die; scribasque instigat dicere plebi,
Vt, cum sacratam praeferri adspexerit arcam
Atque sacerdotes post altar pergere celsum,
Signa leuent alacres promptim spatiumque relinquant,
Milia quod sensim duo conpleat: atque fluentis
Corpora purificent, domini ante ora locandi.
Haec inter princeps domini dignatus honore
Emicat, eximio Moysetis stemmate dignus.