Latin
Lines 469-514
Cyprianus Gallus, Iesu Nave 469-514
Not analysed yet
Illud pro cunctis repetens uos saepe monebo,
Vt memores sitis, quanta uos cura perennis
Diligat omnipotens, dederit quae praemia uobis;
Et quae constituit sanctis facienda loquellis.
Noritis seruanda fore, quia uita perennis
His quaeritur rebus, maneat si gratia legis
Inoffensa dei semperque in pectore degat.
Ergo deus dominusque simul timeatur, ametur
Visceribus totis totoque e pectore nostro:
Sic fiet, ut uestra pressentur sub iuga gentes."
Haec ubi dicta dedit cunctisque optando poposcit.
Illi iter incoeptum peragunt fluuioque propinquant
Conspicuamque locant turrito culmine molem,
Quae tribubus ubi facta nouem monumenta patescunt.
Ceu domini inmemores cupiunt conlidere bello:
Ante tamen missi, certum qui noscere possent:
Phineus legitur, Aaronis candidus heres,
Atque decem primi tribuum meritoque locoque,
Qui memores mandata simul procerisque patrumque
Euoluunt, maestis quamquam nil criminis esset:
"Dicite, quae fuerit substructi cura sacelli?
Excideritne deus? sanctaene oracula legis
Ergone deserto gentilia sacra tonante
Quaeritis et uiui functorum conditis aras?
Numquid parua dedit cunctis monumenta Phagorus,
Exitio informi misero damnatus in ausu?
Haec odio in gentes mandant populosque patresque,
Dum bellum sociale parant atque arma resumunt,
Numquid parua data sunt uobis iugera terrae.
Quae placuit uobis? aut <si> producere fines
Ac proferre libet, de nostris sumite campis:
Dum modo sidereo semper sacrata tonanti
Sit synagoga parens, nobis nec dissona distet.
Conmoueat sensus factum dementis Achari.
Idola cum rigidis formauit mortua saxis.
Nonne malum praeceps contracti criminis egit,
Vnius ob noxam populum qui perculit ultor?
Illi humiles blandis respondent talia dictis:
"Nos colimus, qui cuncta pio sermone creauit
Quique uidet tacitis haerentia crimina libris;
Nec opus, ut testes ad publica facta uocemus:
Ipse deus nouit, quae causa extruxerit aram.
Nobis cura fuit condendae ad flumina molis
Perpetuae, ut captae maneat testatio terrae:
Ne quandoque fiant uenturae obprobria proli
Credentum sancti diuisa oracula templi.