Latin
Lines 515-557
Cyprianus Gallus, Iesu Nave 515-557
Not analysed yet
Nescimus uanis oblata libamina diuis.
Ne uero, ne tanta pios dementia mutet,
Vt placeat quidquam. domino quod displicet alto!
Illa nobis tantum mactare ac sternere fas est,
Quae sueuit synagoga deo libare perenni."
His dictis manifesta fides placidique tribuni
Laudibus ornatos meritis liquere laetantes.
Interea longo uates iam senior aeuo
Accitum populum monitis fidelibus inplet:
"Cernitis ut, ciues, me iam longaeua senectus
Ingrauet <et> motu tardentur membra supremo:
Et nunc uel moneo, uel, si non displicet, oro,
Vt uestra sit uita deus, lex, semper in ore,
Et quae praestiterit nobis cunctisque parentum
Patribus, euoluat memori sententia fatu.
Namque feras gentes, quarum nunc regna tenetis,
Non gladius domuit noster, non perculit arcus.
Sed dominus, qui signa pius agmenque praeiuit,
Praegrediens nosmet, quotiens fit comminus hostis;
Qui populos tantos gelida formidine missa
Subdidit ac reges uoluit succumbere nobis;
Quique parans uacuos nostris cultoribus agros
Post bellum atque arma feras prorumpere iussit
Vt reliquam partem conductis morsibus essent.
Ergo agite et pontum siccatum discite uobis
Insuetoque modo fluuium sistente meatu
Concretum, tenuis si nondum desuper unda
Stringitur in glaciem calidum durata per aestum:
Vt deus inmensi per saecla ingentia facti
Accipiat meritas laudes, dum consona plausu
Lingua canit nil esse deum sublimius uno.
Pergite, quo ducit docilis sententia legis;
Ne uariis actus sub flexibus ambitus erret.
Idola nulla uirum deuicta ex gente supersint.
Sit dominus uobis deus arduus et deus ingens.
Quod si cassa placent et mortua numina cordi,
Dicite. discedam, noceant ne uana colentes.
Eligite, o cuncti, quae sunt accommoda uobis.
Deserit omnipotens refugas longeque refutat,
Qui sub pestiferi quondam monumenta Balacis
Omnia laeta magis uati despondit amico.
Aspice, quae teneas, quam fortes fuderis hostes
Et quam magna deus cunctis fidelibus addat.