Latin · Dactylic hexameter
Lines 558-585
Cyprianus Gallus, Iesu Nave 558-585
Not analysed yet
Hunc colite et ualidas legi conectite mentes."
Consona respondit populi sententia uati:
"Accipe, magne ducum, quae sit fiducia nobis:
Illum, Niliacis qui nos educere terris
Dignatus, colimus solumque agnoscimus omnes
Esse deum caeli terraeque et marmoris alti,
Quo mandante maris patuerunt aequora Rubri
Et qui signa dedit nostris percongrua uotis,
Qui gentes nostris subiecit gressibus omnes."
Haec ubi disseruit populus fidelia fatu,
Pagina sanctificis legitur laudabilis orsis.
Ipse senex cautem terebinthi in codice ponit,
Vt sit perpetuae testis noscenda fidei.
Expletis igitur uitae dux optimus actis,
Cuius uita fuit centum distenta per annos
Atque decem, functus merito dat membra sepulchro
Ephremo in colle, fuerat qui sedibus aptus.
Iustitiae ob meritum nulli defletur amico:
Cultellos tantum proceris iunxere fauillis,
Circumcisa quibus fuerat Iudaea iuuentus,
Ossaque in Sicimis Iosepi inposta quiescunt,
In quibus et membra fuerant tumulata Iacobi.
Post hunc terrenos linquit Eleazarus actus.
Ergo uiris tantis post acta insignia functis.
Gentiles populus cultus atque idola sumpsit,
Defugiens dominum terrae dominumque caelorum.
Subditur Eglomum quae propter facta tyrannis,
Atque quaterdenos uixit captiuus in annos.