Latin
19.41 to 19.51
Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones 19.41-51
Unproofread scanNot analysed yet
ad occidentalem vero plagam usque ad Lautenbach [M. B. ,Lutenbach] et Bernbach [M. B. ,Berenbach], et inde ad Belebach [Μ. B. ,Erlibach], et inde ad Gruneburnen [M. B. ,Grünenbrunnen], et inde ad Otterichescheyt [M. B. ,Otterichschritt]; ad septentrionalem plagam usque ad Eichenberg [Μ. B. ,Eychenberc]. Locum autem ipsum quem singulari dilectione amplectimur, nunc et deinceps ab omni servitutis oppressione liberum sub regali volumus esse tuitione, ita videlicet, quod [Μ. B. ,ut] nullus publicus judex, nullus ex judiciaria potestate, quicquam potestatis vel negotii in ipsa marcha, sine patris monasterii licentia, exercere vel babere praesumat, nec homines ipsius loci constringere, vel ad causas audiendas aut freda aut [Μ. B. ,vel] tribula solvenda, postremo nihil penitus ab eis audeat exigere.