Latin
20
Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones 20
Unproofread scanNot analysed yet
(Illud etiam pari decrevimus auctoritate, ut nullus pontificum Nemetensis civitatis, vel reliquorum episcoporum, aliquam dominandi ibidem vel quaslibet caussas agendi habeant facultatem, sed sub [M. B. deest sub] nostrae emunitatis defensione omnia illuc pertinentia pater monasterii cum fratribus suis libere et quiete possideant [Μ. B. ,possideat]. Ad haec monelam in se habentem imagines et litteras, expressamque similitudinem Nemetensis monetae, eidem loco concedimus; parique nostrae auctoritatis donatione ratum et firmum esse volumus, ut homines ejusdem ecclesiae per omnes fines regni nostri libere negotiis suis inserviant, ita videlicet ut nullis [Μ. B. ,nulli] debitum telonei persolvant, et nullus judex seu quaelibet cujuscunque ordinis persona in hujus modi causa violentiam eis aliquam inferre presumant [M. B. ,praesumat]. Fratribus autem [Μ. B. ,aut] Ibidem Deo servientibus, ut eo devotius et tranquillius sacratae [Μ. B. ,sanctae] conversationis ordinem custodiant, liberam inter se eligendi sibi abbatem donamus potestatem. Cui abbati, omnibusque sibi [Μ. B. ,ei] succedentibus hoc speciale concedimus privilegium dignitatis, ut in ordinem et jus possit promovere ministerialium quemcunque de familia tali honore dignum judicaverit. Omnes etiam ministeriales ejusdem ecclesiae ex dono abbatis [M. B. ,ex dicto abbate] accipiant heneficium, solique abbati serviant, nec aliquam potestatem super eos advocatus exercere audeat, nisi forte ex aliqua inobedientia quasi ad [Μ. B. deest ad] rebelles ipsos [Μ. B. ,illos] ministeriales constringendos abbas advocatum invitet. Reliqua vero familia, legitimo loco et tempore, ter in anno pro justitia facienda, ad placitam advocati debet [M. B. ,debent] convenire, et in servitium advocati, si praesens est, singuli singulos denarios solvere, exceptis his qui sunt in emunitate [M. B. ,immunitate]. Quod si in [Μ. B. ,ex] his placitis absens fuerit advocatus, nihil ei ex his denariis debetur, nisi in servitio [M. B. ,servitiis] regis esse probetur.