Latin
22
Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones 22
Unproofread scanNot analysed yet
XVII. Diploma Dagoberti I, regis Francorum, de fundatione ecclesiae Crucis Sancti Audoeni (ann. 633). In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Dagobertus, Clotarii junioris Francorum regis filius, cum post mortem patris gloriosissimae atque excellentissime [Suppl. memoriae] Francorum, florerem in regno, et omnia circumquaque nostro subjugata silerent dominio, quadam Maii mensis die, una cum optimatibus et primis palatii in Cusiaco silva more. . . . [Sic in apog.] solito. Sed dum in capienda omnes unanimiter aestuaremus fera, et in persequendum singuli huc illucque discurrerent per saltus opaca, subito donnus Audoenus, archicapellanus noster, in quamdam gratam sed arctam incedit planitiem, in qua, nive inculpatam terrae crucis dominicae reperit effigiem; erat enim et ab heri et nudius tercius multa fuerat coeli serenitas, et sol effrenis curribus suo etiam claro lumine perlustrabat terras. Vidit, substitit, diriguit, et, retrogradis cursibus, ad nos usque festinans retulit. Properamus, ut dixerat. Nos etiam vidimus, miramur, magnum adeo fore prodigium confitemur. Ergo idem donnus Audoenus, ut erat prudentissimus, sciens eundem locum visitari et a Domino frequentari, nostris effusus genibus, ad edifficandum basilicam sibi dari petiit, quem ab Ysara fluvio econtra Gallis-Villa, cum magna saltus ambitione, et longe lateque circumjacentibus terris, usque ad Bellumvillare, et usque in ejusdem fluvii rippam, contra scilicet ripparii curtem, impetrare promeruit ubi in honore sancte Crucis ecclesiam fabricavit, villulam quoque congregavit; ipsam denique, nostra licentia et voluntate, sancto Medardo condonavit, ob amorem fratrum, cum quibus illic, ab ipsis infancie rudimentis, fuerat educatus et liberalibus studiis non mediocriter sed perfecte eruditus. Quam ipso obnoxius orante, ab omnium dominacione, advocatione, bannis, custumiis liberam fecimus. Et ut firmum permaneat, has in testimonium fieri litteras jussimus, et coram episcopis, comitibus, palatinis, nostro insignitas nomine, anuli nostri impressione firmavimus. Signum incliti regis Francorum Dagoberti. S. Flavii, Remor. archiepiscopi. S. Supplicii, Bituricensis archiepiscopi. S. Ambrosii, Gavalitane episcopi. S. Faronis, Meldensis episcopi. S. Amandi, Trejectensium episcopi. S. Eligii, Noviomensis episcopi. S. Lebunii, Carnotensis episcopi. S. Amalarii episcopi. S. Maurini episcopi. S. Erchenaldi majorisdomus. S. Beroaldi, optimatis palacii. S. Aygulfii comitis. S. Bertini militis. S. Verchemarii militis. S. Autharii militis. S. Radonis militis. Ego Audoenus cancellarius scripsi et subscripsi.