Latin
23
Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones 23
Unproofread scanNot analysed yet
XVIII. Diploma Dagoberti I, regis Francorum, quo donat monasterio Sandionysiano castellum sancti Dionysii (ann. 633). Dagobertus, rex Francorum, vir illuster, Mummolo praefecto, Gondoeno, Werpeno, Dructoaldo, Auclino, Charimundo et Chariulpho comitibus, vel omnibus agentibus praesentibus et futuris. In his nos oportet praecipue invigilare, quae ad gloriam Dei et illius Ecclesiae honorem spectant; eaque ad bonum finem deducere, ut exinde salutem nostram adipisci mereamur. Cum igitur mansionem saepius in castello sancti Dionysii haberemus, ibique velut in nostro proprio residentes palatio, diebus festivis curiam nostram solemnem ageremus, et hoc esset impedimento fratribus monachis ibidem Deo famulantibus, placuit nostrae serenitati, ex consultu fidelium nostrorum, ob illo castello recedere, et deinceps eamdem curiam iisdem festivitatibus transferre, non longe tamen ab eodem castello, in nostro videlicet Clipiaco palatio, ut ecclesia patroni nostri magni Dionysii ab omni inquietudine intrepida permanente, nullus saecularis strepitus fratres impediat, quominus valeant jugiter pro nobis Domini misericordiam attentius deprecari. Sano ergo usi consilio, ex consensu archiepiscoporum, episcoporum, abbatum, et regni nostri magnatum et optimatum, statuimus atque ordinavimus, obtestantes per sanctam et individuam Trinitatem, et per adventum justi Judicis, ut ab hac die et deinceps, ob honorem Dei et reverentiam gloriosi protectoris et patroni nostri domni Dionysii, neque nos, neque successores nostri, in praefatis castello et sancto loco, ubi ipse, inquam, domnus Dionysius in corpore requiescit, et nos sepeliri optamus, mansionem ulterius ullo modo faciemus, nec curiam nostram solemnem celebrabimus aut tenebimus in solemnitatibus dierum Paschae, Pentecostes, Natalis et Theophaniae; sed sicut Constantinus Magnus, imperator semper augustus, ac sanctae Ecclesiae catholicae defensor tutissimus, sub quo viguit illa et mirum in modum excrevit, beato Petro arcem Romani imperii cum omni integritate obtulit, ac sancto Sylvestro contulit per sua legitima documenta, ita et nos nostra regali munificentia Deo atque beato Dionysio, speciali protectori nostro, concedimus imperpetuum et donamus hoc castellum cum omnibus adjacentiis et pertinentiis suis, absque ulla reclamatione; sed quidquid exinde fiscus noster sperare poterat ipso sancto loco, fratribus monachis ibidem Deo deservientibus, hoc decreto firmamus, eos per archiepiscopos et episcopos anathematis vinculo subjiciendos et percutiendos, qui aliquid contra nostram hanc auctoritatem et decretum nostrum attemptare praesumpserint. Quod ut perpetuum robur obtineat, manu nostra illud decrevimus roborare, et annuli nostri impressione subtersignari jussimus. Dagobertus rex subscripsit. Dado referendarius obtulit. Datum Clipiaco palatio, anno undecimo regni nostri, in Dei nomine feliciter. Amen.