Latin
25
Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones 25
Unproofread scanNot analysed yet
XX. Diploma Dagoberti I, regis Francorum, quo praedium Wallare in silva Fania confert Landelino, cum plurimis appenditiis, ad exstruendum ibi monasterium (ann. 634). In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, amen. Regiae majestatis excellentiam latere non convenit, quod unus est, solus et sempiternus rex regum et Dominus dominantium, a quo etiam omnis potestas est, et fuit et erit in aevum, cujus et est totum quod sumus et esse possumus, vivimus et movemur, cui pro viribus ab eo nobis praestitis, astare debemus, et unicae sponsae suae sacrosanctae Ecclesiae cultum et decorem speciali devotione, quo magis efferimur quantum in nobis est, munificentia regali semper ampliare. Quare, ego Dagobertus, rex Austrasiorum, pro anima Lotharii piissimi regis, patris mei, qui quadraginta quinque annis regnavit in Francia, persuasione et monitis salutaribus viri venerabilis Authberti, Cameracensis episcopi, inductus, concedo et dono Landelino Mauroso, ex prae lone converso, praedium meum in Fania, Wallare dictum, cum villis, terris, sylvis, pratis, aquis aquarumque decursibus subnotatis, et certis limitibus assignatis, ut ibi monasterium construat in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, et personas instituat in perpetuum Domino Deo servituras: villam Baviam cum omni territorio suo, aquam ipsam et ipsius decursum, sicut defluit per territorium ipsum, incipiens a loco qui vocatur Railhiez, usque dum descendit in aquam Elpram; sylvam quae dicitur AEtimundi totam, cum omni territorio, decima, pasnagio, justitia et banno, a sylva de Baileporis, usque ad aquam praedictam inter Baviam et Wallare; et ab eadem aqua, totam sylvam, quae dicitur Brolium, et Fania, et Mansilium, et Clarus Voionus, et Wiellemanus; sylvam prope Wilheis, a monte Gomundi et Merdoso Voiono, usque in villam de Wilheis; sylvam Ducionis, in dotem ecclesiae in praedicto praedio meo fabricandae Quidquid infra terminos sylvarum praedictarum commodum vel utilitatem importare poterit qualicumque modo, praedicto Landelino munificentia mea dono in perpetuum possidendum, approbantibus palatii mei principibus et senioribus, Arnulpho et Pipino. Ut autem haec nostra concessio regalis firmitatis perpetuae robur obtineat, praedictam paginam manu mea confirmo, et appositione sigilli mei communiri decerno. Signum domini Dagoberti, regis Austrasiorum. S. Arnulphi Metensis. S. Pipini Neustriensis, seniorum palatii. Anso cancellarius, vice Cuniberti archicancellarii, recognovi. Data Cameraci, XVI Kalendas Maii, anno dominicae Incarnationis sexcentesimo quadragesimo, indictione decima tertia.