Latin
24
Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones 24
Unproofread scanNot analysed yet
XIX. Diploma Dagoberti I, regis Francorum, quo donat monasterio sancti Dionysii villam Vallem et villam Argenterias (ann. 634). In nomine Domini Dei aeterni et salvatoris nostri Jesu Christi, Dagobertus, rex Francorum, vir illuster. Si locis sanctis et divino cultui mancipatis nostrae liberalitatis munificentiam impendimus, id nobis profecto ad praesentem vitam facilius transiendam, et ad futuram felicius obtinendam prodesse nullo modo dubitamus. Noverit igitur omnium fidelium sanctae Dei Ecclesiae, nostrorumque tam praesentium quam et futurorum solertia, quoniam ob aeternam remunerationem concedimus sancto Dionysio martyrum egregio et fratribus ibidem Deo servientibus, villas quasdam juris nostri, quae sitae sunt in pago Biturico, scilicet villam que vocatur Vallis, quae sita est super fluvium Carum, ac villam quae vocatur Argenterias, sitam super Magneuria fluvium, cum omnibus appenditiis earum; unde hoc nostrae altitudinis praeceptum fieri, et praefato sancto Dionysio et fratribus ibidem Domino deservientibus dari jussimus, quatinus jam dictas villas perpetualiter teneant atque possideant absque ullius contradictione. Et ut hoc per omnia tempora inviolabiliter conservetur, manu propria praesentem nostram auctoritatem superfirmavimus, et annulo nostro insigniri jussimus. S. Dagoberti, gloriosissimi regis. S. Chludouvii, filii Dagoberti. S. Arnulli, Metensis episcopi. Data per manus Dadonis, regiae dignitatis cancellarii. Hoc actum est Parisius foeliciter in Dei nomine. Amen. Data IV Idus Aprilis, indictione XII, XIII, regnante Dagoberto rege.