Latin
Damiani Benessę De morte Christi liber primus, lines 1.687-1.730
Damjan Beneša, De morte Christi 1.687-730
Unproofread scanNot analysed yet
Accessum, scopulis qua surgit in aethera moles,
Aeditaque aequabat coelo fastigia templum,
Quod posuit Salomon, modico qua colle tumescit
Moria mons: Ornę Iebusęi hęc area quondam
Inter Beniamin et certus limes Iudam,
Obuersę in Boream latus hoc sors obuia iungit,
Et cedunt hinc iura tibi, Rachelia proles,
Ductaque grandęuo seniori huc uictima natus,
Tradente euentu tunc paruo nomina colli.
Hic et scala suo coeli post uisa nepoti,
Luza uetus Bethel quo facto dicta sacranti,
Dumque scelus regis diuina ulciscitur ira,
Hinc ruere educto gladio conspectus in urbem
Angelus, et multa clades augescere coede.
Mercato sacrauit humum rex territus agro,
Atque adolet supplex trepidis altaria uotis.
Destinat hanc templi sedem, passimque uagantis
Et uersantis adhuc rigidis sub pellibus arcę.
Exequitur successor opus, nam fata uetarunt
Belligero id regi; constructum surgit in auras
Templum augustum, ingens cunctis memorabile seclis.
Nec primi diuturna fuit fortuna laboris:
Aequatumque solo uictor iam Persa relinquens
Aegit cornipedem campo calcaribus .
Sed tandem inuenta est posthac iam gratia plebi;
Erigitur rursus, recidiuaque fabrica .
Protinus hanc aucti uisum ditione non esse 20
Pro regni, muris maioribus ambiit aedem
Herodes, potuitque inter miracla referri.
Feruebant illo, ualuisque patentibus omnem
Absorbet populum; strepitu templum omne remugit,
Quod uicibus uariis spaciosas diuidit aedes.
Quaque aditus primus, duplici circumdata muro
Atria fundantur: populi huc concursus ab urbe,
Atque intersepto sexus diuisus abibat,
Omnibus hic solitis coelestem exposcere pacem,
Et foedas animi sordes noxamque piare.
Succedit lato excurrens post area campo:
Leuitis aditus solis de more uetusto.
Haud sedes defensa suis a solibus illa
Ex uoto populi quo uictima ducitur omnis.
Hic iugulant nam rite pecus funduntque cruorem.
Quam struxit Salomon hinc iam transitur in aedem,
Cedro contextam quondam fuluoque metallo.