Latin
Damiani Benessę De morte Christi liber primus, lines 1.731-1.778
Damjan Beneša, De morte Christi 1.731-778
Unproofread scanNot analysed yet
Sacra iugis medio stabat libaminis ara 21
Rite litabatur qua mane et uespere semper.
Vltima post subeunt magni penetralia templi,
Illata est quondam quo magni foederis arca;
Fasque semel sacris insistere postibus anno
Pontifici, vulgusque locum formidinis horret
Omne aliud; reliquum stant clauso limine tempus.
Huc ergo ingressis iteratur carmen in aede:
"Optato tandem uenit spes una salusque,
Vrbs antiqua, tuis prędictus vatibus olim."
Sępius hęc repetunt, responsat uocibus aether,
Et clamore uirum sublimia tecta resultant.
"Heus, abeunt omnes post hunc, et pectora languent
Nostra diu", queritur Pharisęus, et anxius ambit,
Increpatque senes, quod cura deside marcent.
Multaque tunc templo ingressum scitantur adorti,
Si qua fraude queant captum damnare doloue.
Sed uanum sumis nequicquam, stulte, laborem:
Nullę huic ignotę ambages, fallacia nulla,
Occultumque nihil uel inextricabile restat,
Ancipitesque uias errorum hęc regula soluit.
Te fugit esse hominem, quę nunc pręfertur imago,
Cui tribuit: nunquam uiderunt secula, demens,
Tale opus, emergunt huius nam cętera dicto,
Et uultum species quęque ac propria imbuit ora,
Nigro iussa Chao postquam emicuere sub auras,
Vmbras ut tenues tenebris quę deuocat ille.
Continuo at coelum egressis hauritur apertum
Naturę et tolerant pręscripto limite leges.
At non hic nihilo prodit difformis inani:
Omnia qua constant, lux delitet artibus istis,
Osque hominis sumens sese mortalibus addit
Ipse opifex rerum, uiuax exemplar, inundat
Fons cuius rebus late diffusus, et ore
Vsquam quod lucet, species delapsa refulget;
Ac quantum defit, ratio quod quęque requirit,
Singula compensans diiudicat arbiter aequus.
Quantum errat ratio depręhendit, et ipsa uoluntas
Quantum delirat, quid ponderis actio iusti
Deiicit, et subito taxata examine restant.
Peruius huic radio, et quantum defecit, inustus
Accessit tentans posito clam milite scriba.
Cyrino quondam censum Sadocus agente,
Sadocus legem et Pharisęum dogma secutus,
Seditione potens totam commouerat urbem,
Atque iugum capto suadebat pellere ferro:
Nam pręstare mori pro libertate tuenda
Hortatus secum turbas in bella trahebat.