Latin
Damiani Benessę De morte Christi liber primus, lines 1.779-1.825
Damjan Beneša, De morte Christi 1.779-825
Unproofread scanNot analysed yet
Primo aditu partes orator prętulit illas,
Atque ait: "O nobis assertor cognite ueri,
Ad uultus nullos cui cor expalluit unquam,
Vnde ostendis iter diuinum tramite recto:
Nos gens lecta Dei, stirps Patrum et sancta propago,
Quos aluit semper spes lęta et gratia coeli,
Romanis indignum Abrahę seruire nepotes.
Iccircone licet pręsenti pectore censum
Detrectare, manu et patriam defendere legem,
Errori an potius gentis succumbere pręstat?"
"Frustra", inquit, "tentare paras modo cuncta scientem:
Ocyus huc agedum census numismata profer."
Prolato demum, quęnam sit, quęrit ,imago
Impressa, aut cuius descriptio desuper iret,
Cęsaris esse, inquit: iubet hinc sua reddere cuique
Taliaque haud una penitus miscere necesse.
"Debentur coelo quę sunt coelestia: terrę
Terrenum tribue, et steterit concordia rebus."
Decepit falsos postquam sententia uoti,
Illico digressi uertunt hinc terga, docentem
Turbis collectis passim populoque relinquunt.
Ille diem totum noua regna annuntiat urbi,
Sub noctem in siluas abit et deserta recedens.
Lustrat oliuetum coetu comitante suorum,
Exemplo, ingeniis adeant quibus aethera, tradens.
Hinc rursus remeat, quamprimum discutit umbras
Orta dies, uitę miseris reuehitque labores.
Ingressus templum medio stans ore profatur:
Cultus diuersi plebs plurima cogitur illo,
Inque uiri uerbis capitur diuina docentis.
Huc passim coeunt, instant solennia quando,
Siue fugę Aegypto renouat monumenta cruentę,
Seu populus Legem meminit sub monte receptam,
Septima quod uoluit referens hebdomada festum,
Aut cum frondenti tentoria stemmate formant,
Sabbata qui mensis totius creditur anni,
Impulsę quis certa tubę dant signa diebus.
Verum alias redimit sese longinquior ora,
Ast urbem cunctos adstringit uisere Pascha.
Et tunc forte dies instabat proximus ille,
Ac penitus circum fines exciuerat omneis.
Omne frequens iter est properantum, semitaque omnis
Conteritur, passim gradientum turba coruscat,
Vrgendoque uias exorsi utcunque loquelas
Christum quisque suo comiti referebat, in ore
Multus erat cunctis, illum sermone frequentant,
Verbaque docta uiri mirandaque facta recensent.