Latin
Damiani Benessę De morte Christi liber secundus, lines 2.916-2.958
Damjan Beneša, De morte Christi 2.916-958
Unproofread scanNot analysed yet
Quęque etenim proprio uirtus pensatur ab actu,
Diuisim tantum quę simplex fertur in unum,
Iuxta animę nobis dispar notescit origo.
At Deus omne bonum perfecti quicquid et usquam est,
Is uero est illud, pariter diciue meretur.
Cum duo sint uirtus, atque hinc qui prouenit actus,
Longe actus pręstat, uocemque accommodat olli:
Huius sed uirtus ceu radix, protinus inde
Actus distinguit natura libensque uoluntas.
Nil fluxum peperit natura potensque moueri,
Processus illo referuntur, origine manant
Qui prima, diuersa quidem naturaque duplex
Non uenit hinc, eademque manens substantia segnis
Haud torpet, genita sed sese luce tuetur,
Atque aeternus amor tali spectamine prodit.
Magni hęc ipsa Dei, si fas est dicere, uita
Perpetua, et motu nunquam uariabilis ullo.
Sed quodcunque iubet fieri diuina uoluntas,
Haud quaquam subito certum immensumque necesse est,
Arbitrio cuius limes pręscribitur ille.
Quantumcunque tamen distabit origine prima,
Vt quod fortuitum ac aliter contingit haberi,
Atque ratum et nullis agitabile casibus unquam.
Ergo illo reuoca, quę passim condita cernis:
Vt libuit construxit opus, queis scilicet ipsum
Se prodat, uoluit uarios effingere uultus.
Serua ministerio tunc primum turba refulsit
Spirituum, atque acies duxerunt ordine iussi.
Dehinc hominem mox tollit humo, cui foedere certo
Extendit coelos, intusque elementa ligauit,
Diuersis ferri et iussit circum actibus orbes.
Atque ita prouisum, uitę succurrat egenti,
Et mundus foueat largo uelut ubere parta.
Ast hominem coelo spes altior euehit, ultra
Ingenii proprias cui dotes addidit, ipso
Auro nobilius diuinum munus opemque,
Qua degat foelix, et coelum possit adire.
Neu quis tot rerum causas quęsiuerit extra,
Diuinique operis finem putet esse caducum
Et mortale, uetus sacri hęc sententia uoti.
Filius asseruit non se sublimis in arce,
Cui par, cuique et numen idem similisque potestas,
Nec uelut inuasit regalia sceptra tyrannus.