Latin
Damiani Benessę De morte Christi liber secundus, lines 2.959-2.974
Damjan Beneša, De morte Christi 2.959-974
Unproofread scanNot analysed yet
Ingens arcanum -quid dictis demoror, o mens! -
En famulum exhibuit sese, uilemque figuram,
Sic placitum est, deuota Patri uelut hostia legit:
Consilio Deus ergo huc rettulit omnia condens.
Hic caput et primum fuit albo nomen in illo,
Index et ueluti totius lemma libelli.
Hunc hominem uiles hodie nos cernimus ipsi."
Vt dixit, lachrimisque genas simul implet obortis,
Pręclusitque dolor fauces, non hiscere quiuit
Amplius: o pietas ac aeui pectora primi!
Quę lux tunc fuerat, quis lectę gentis et ardor?
Sed quia nunc coepto decurrens orbita flexit
Ingenio monstrante uiam, iam tempus habenas
Tendere pręscripto reuocantes tramite cursum.
Hęc satis, ut facilem capiat doctrina tenorem.
Finit liber secundus