Latin · Dactylic hexameter
Damiani Benessę De morte Christi liber quartus, lines 4.228-4.270
Damjan Beneša, De morte Christi 4.228-270
Unproofread scanNot analysed yet
Mira fides quęcunque tulit, fere reddita sensu
Percipiunt, hominem nam homini Deus ipse uolenti
Restituens uotis exorat rite parentem
Humanis, suaque est mortalibus aedita proles
Iccirco, miserę pacentur ut omnia genti.
Excipit obseruans tunc tempora commoda Christus,
Alloquiturque iterum, et tales serit ore loquelas:
"En uobis cępit iam lux clarescere, et intra
Cognatus notescit homo nunc uiscera sumptus.
Scilicet hoc fieri, quę sese ostentat in illo,
Diuina uirtute liquet; Deus emicat, inquam,
Atque aperit sese manifesta luce, fidemque
Numinis exhibuit certam sub carne latentis.
Argumenta igitur si sunt hęc uera, Deusque
Qua latet ipse, hominem sublimi sede locabit,
Et circumcinget diuina luce micantem,
Continuoque piis insontum in cordibus ille
Fulgebit, uerusque Deus credetur ubique.
Sed facto hoc uobis perfundunt gaudia pectus:
O meus et carus sanguis, mea pignora, non hęc
Sunt mansura diu, iam iamque excussus abibo.
Protinus amissum quęretis, scilicet olim
Quod sum testatus Iudęis, iura sequendi
Haud concessa ducem gressus gradientis et ante,
Iuxta uos eadem iam nunc repetita monebo.
Verum quod restat, mandata hęc ultima linquo,
Quę uobis studio seruari protinus omni
Edicoque eademque optem intemerata remitti
In seros tandem post secula longa nepotes.
Lex noua, quam statuo, terris commendat amorem,
Non qualem foeda natura libidine nouit
Mortalis -nobis coelesti foedere partus
Hic diuinus amor -coelo quin insuper haurit
Illum, quo duplex hęc machina constat, amorem,
Abluit atque fugat totas de pectore sordes.
Captat celsa nihil mortali obnoxius atque
Corporeę labi, et rapitur sublimis in auras.
Mutuus adsit amor iam nostra exempla secutis,
Et meminisse iuuet, dilexi qualiter ipse,
Post etiam ut natis imitandi forma maneret.
Quin etiam nostrę uero noscetur amore
Doctrinę specimen, notaque haud insignior ulla
Legemque et uitę nostros agnoscere mores.