Latin
Damiani Benessę De morte Christi liber quartus, lines 4.271-4.311
Damjan Beneša, De morte Christi 4.271-311
Unproofread scanNot analysed yet
Per uaria atque adeo uexati plurima fortes
Durastis mecum, uos extrema omnia passi,
Atque ideo uobis abitu hoc mandata relinquo.
Namque gubernaclum regni transcribere pridem,
Cui me pręfecit Genitor, mens gestit, et omnem
Constituisse modum ritus quibus ordo supernus
Vescitur. Ecce meo sunt pabula parta cruore
Purgando nec non saturando accomoda cordi:
Hac dape iam tellus late saciabitur omnis
Me uobis actusque meos uulgantibus orbi,
Pręsenti sanctę Triados sub numine quando
Facta hominum uestro taxari examine debent,
Atque ea frenabit subter sententia Manes."
Excipit inde petens Petrus, secedere quonam
Cogitat; hic illi uetitum, nec tempore tali
Permissum sese comitari, dicit, euntem.
"Sed non longa manet quę te iam duxerit hora
Quo non tu speras, alio et cingere ministro,
Vt nunc non metuis, dabitur tunc ire potestas
Quo petis, ostensi iam per uestigia gressus."
"Quid tandem cunctisque minis opponere uitam,
Et te", inquit Petrus, "defendere morte parato
Obstiterit? Quocunque sequi sententia fixa est,
Non mors aut obitu peior timor ipse moretur,
Seu iam segne trahet tormentum, aut transiget ensis."
"Et me morte sequi stabit tibi scilicet olim,
Verum adeo nocte hac nunquam contendere perges
Nosse, premetque sua gallus te uoce negantem."
Dixit et alternas interserit ore loquelas,
Tam moesto casu solamen lene dolentum:
"Sed uestrum nunc nemo metu patiatur inerti
Turbari, motusque procul de corde nocentes
Sistite et hac seruare animas incumbite cuncti.
Cura Dei et studium sit uobis quamlibet ingens,
Cura mei fuerit non impar, regia namque
Diis sedes discreta suas patet ampla Parentis:
Has, inquam, uobis componere cogito dudum.
Pertesum est mortale genus regionibus illis
Fraudari tantum; demum cum iam exequar omne
Promissum ruptis claustris coeloque recluso,
Huc retro accelerans post regna parata reuertar.