Latin
De morte Christi liber septimus Damiani Benessę, lines 7.609-7.659
Damjan Beneša, De morte Christi 7.609-659
Unproofread scanNot analysed yet
Plaga recumbenti mox crebra illiditur, ictu
Ille petit uultus, ast alter arundine pulsat,
Vt melius capiti subsidant serta decoro.
Luditur et pugnis faciem densissima tundit
Dextra, uicem uersat facti sic nuper honoris.
Per ludum huc operam miles iam conuocat omnem:
Velluntur crines, et barba euellitur omnis.
Pro solio cedunt inhonesto uerbere regem:
Densior haud tectis hiemali tempore grando
Incidit, ut tonitrus coelo stetit, amplius antris
Ingeminans uacuis infra nec terra remugit,
Quamprimum nubes manante resoluitur imbre
Duraturque gelu subito quę desilit unda.
Despuitur uultum, colaphis pertunditur ora,
Et circum planctus resonant ac perstrepit aula,
Atque nihil reliqui permissa licentia fecit.
Sic contra affectum fieri uoluere dicaces:
"In regnum sic itur enim, persiste ferendo!"
O animo species impressa fideliter alto
Promere da cantu iam mens quęcunque recondit!
Certa fides, dictu absurdum nil debuit inde
Damnari, populis Sapientia passa uideri
Corpore sustinuit si tanta opprobria uili,
Cum non arbitrio sit uisum stare creato
Diuę arti, nec, quo iam condidit omnia, Verbo,
Cuius ut offensam iam culpa redarguit omnis,
Et digito medio cęlo ipsi promicat ultro.
Debuit ergo pati, mortalia sumere menbra
Si libuit, cuius signant uestigia pressa
Mentibus innocuis, foelices degere posse
Sola homines uirtute, hoc demum ut facta probarent,
Et uires teneras, cuncta aspera ferre doceret.
Tolleret ut forti spem, pręmia lęta rependi
Post fatum, insinuans sese de more pedentim
Insonti et monito, uestigia sistere firma
Quo uocat et uirtus pręfert uictricia signa,
Nitentem illapsu corroborat illicet ultro.
Hęc animi uirtus, opifex ea denique mundi,
Quin eadem nostros si demum optauerit artus,
Haud humilem decuit subito distringere ferrum,
Illud sublimis postquam natura recondit.
Hinc fuit humano arbitrio permissa potestas,
Christus desputus sedeatque et uapulet ultra,
Atque ideo humano pro crimine debuit ara
Offerri, et solus poenas hausisse nocentum,
Si coelo gremioque patris descenderit ergo,
Scilicet hinc tandem ut libans altaria ponat,
Et sic relligio mortales imbuat omnes,
Quod non, quem primo statuit, dum conderet orbem,
Ordo stetit, mollique impulsu machina lapsa est,
Et malus humanas res omneis miscuit error.