Latin · Dactylic hexameter
De morte Christi liber septimus Damiani Benessę, lines 7.660-7.702
Damjan Beneša, De morte Christi 7.660-702
Unproofread scanNot analysed yet
Namque olim fatum quos iam prędestinat astris,
Haud fuit, ut captos hostili deserat astu.
Quin neque iure rapi potuerunt uiribus hosti,
Quotquot sponte sua contraria signa secuti
Hostili fuerant iam sub ditione redacti.
Debuit ergo iugi liber, qui uindicet, omni
Exercere modo uirtutem et rite docere,
Qua niti ualeant sese pridem auspice lecti,
Exemisse iugo ut tandem sic iure liceret.
Atque ideo quo pandat iter, cui terra resistat,
Debebat populo linquens exempla sequaci
Sanguine respergi claustrumque recludere morte,
Sic posthac reduci quę semita tuta pateret.
Sed nimium o foelix, o terque quaterque beatus,
Concessum cuicunque altam pertingere mentem:
Qui captus, tum qualis item profectus ab illa
Parte, Deus terra qua se depauperat ultro,
Mortalique fuit natura, et pręditus haustu
Humani sensus par nobis undique factus!
Ars atque ingenium generati numinis illud
Qua Patris in solio diuino substitit alter,
Omnia uir factus secum concernat eadem.
Sic immixta Dei maneat natura seorsum,
Verus homo ut fieret prorsus tamen et Deus idem,
Sic sumpta libare Deo quo carne doceret,
Atque refert illo posthac quęcunque creabat.
Hinc Pater immenso Gnatum complexus amore
Demeritus Gnati obsequio mox cuncta rependit
Olim natura domini rerumque potentis.
Quodque agit iccirco mortali in corpore Christus,
Profit in immensum, quoniam de stipite manat,
Promicat unde una iam tertia gratia coelo.
Immensum est quodcunque, Deo sub iudice, Christi:
Id nam amor immensus, pietasque immensa mouebat,
Demissumque polo menbris mortalibus abdit.
Porro opus hoc finis rerumque et summa creatę
Totius molis, quicquid, quo pertinet, olli
Astruitur iussis coelestibus ordine iunctum,
Cuius erat templis aras adolere parenti.
Nil ergo hunc latuit, captus mensura creati
Namque ea, quin etiam totius regula recti,
Atque usu quantum mouet experientia sensum,
Examen solidat diuinis legibus haustum.