Latin
De morte Christi liber septimus Damiani Benessę, lines 7.703-7.745
Damjan Beneša, De morte Christi 7.703-745
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc habitus gliscunt mortali in parte recentes,
Quin etiam mediis poenis heroica uirtus
Promouit, licuit cumulo superaddere demum;
Immensum quamuis quicdam ipsum corpus inumbret,
Cuius sunt certi pręscripto limite fines.
Vt satis illusum, petulans iniuria, nec iam
Restabat prorsus, quo plus excrescere posset,
Deponunt solio, turbis ostendere pręses
Hunc iterum optauit, coram dehinc talia fatur:
"Ecce hic assistet, culpę prętendere causam
Quo nemo ualeat, si poenam deluat insons."
In dicto egressus cocco sertisque reuinctus
Astitit et medio lustrauerat omnia circum.
Pontius hic subitis subiecit talia uerbis:
"Ecce hominem uobis, faciesque miserrima casus
Quem non mortalem, quęso, commouerit ista?"
Eia insperatas uoces tunc audiit ille:
Nam nullo casu crudelia pectora flecti,
Sed contra immanis rabidos magis efferat ira.
Vox populi atque senum tenues erumpit in auras,
Atque cruci affixus modo debita brachia tendat,
Vsque etiam ut specula subeuntes lustret ab alta.
Pontius hic breuibus perstringit talia uerbis:
"Non causam cerno, perimi cur debeat iste:
Sin uisum uobis, iam iam mihi tollite captum;
Quin etiam abduci liceat quocunque necandum."
Instabant contra, patriam hic opponere legem,
Contendunt tum lege mori quia debeat, atque
Quod non mortalem sese, sed stirpe ferebat
Diuina ante ęuum secreto proditus ortu.
His ergo auditis subita formidine pręses
Perculsus rebus componit uisa diurnis,
Cui dubia discors uariat sententia mente:
Non secus ac solis si quando liquentibus undis
Impressi radii geminant laquearibus altis,
Atque uagam lucem passim per tecta refundunt.
Multa agitans mente ingressus prętoria Christum
Accersit, repetens dehinc ordine singula quęrit
Et genus, et patriam, et primę rudimenta iuuentę.
Non secus ille tamen quam saxum immobile perstat,
Quod pelago alluitur, furibundo et tunditur Euro.
Pertesum tandem frustra tentare rogando
Atque ait: "An ne etiam mecum conferre recusas?